The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Dominica 24 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (10,1-12.17-20)
   
   In illo tempore: Designávit Dóminus álios septuagínta duos et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: “Méssis quidem multa, operárii autem pauci; rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: ‘Pax huic dómui.’ Et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte edéntes et bibéntes, quæ apud illos sunt: dignus enim est operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte, quæ apponúntur vobis, et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: ‘Appropinquávit in vos regnum Dei.’ In quamcúmque civitátem intravéritis, et non recéperint vos, exeúntes in platéas eíus dícite: ‘Étiam púlverem, qui adhǽsit nobis ad pedes de civitáte vestra, extérgimus in vos; tamen hoc scitóte, quia appropinquávit regnum Dei.’ Dico vobis quia Sodómis in die illa remíssius erit quam illi civitáti. Revérsi sunt autem septuagínta duo cum gáudio dicéntes: “Dómine, étiam dæmónia subiciúntur nobis in nómine tuo!” Et ait illis: “Vidébam Sátanam sicut fulgur de cælo cadéntem. Ecce dedi vobis potestátem calcándi supra serpéntes et scorpiónes et supra omnem virtútem inimíci; et nihil vobis nocébit. Verúmtamen in hoc nolíte gaudére, quia spíritus vobis subiciúntur; gaudéte autem quod nómina vestra scripta sunt in cælis.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut