Léctio sancti Evangélii secundum Lucam (3,15-16.21-22)
In illo témpore : Existimante pópulo et cogitántibus omnibus in córdibus suis de Ioánne, ne forte ipse esset Christus, respóndit Ioánnes dicens ómnibus : « Ego quidem aqua baptízo vos : venit autem fórtior me, cuius non sum dignus sólvere corrígiam calceamentórum eius; ipse vos baptizábit in Spirítu Sancto et igni ». Factum est autem cum baptizarétur omnis populus et Iesu baptizato et oránte, apértum est cælum et descéndit Spiritus Sanctus corporáli spécie sicut colúmba super ipsum, et vox de cælo facta est: « Tu es Filius meus diléctus, in te complácui mihi ».
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel