The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Dominica 24 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secundum Lucam 6, 1 7. 20-26
   
   In illo témpore : Descéndens Iesus cum Duodecim, stetit in loco campéstri, et turba multa discipulórum eíus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Iudǽa et Ierusálem et marítima Tyri et Sidónis Et ipse, elevátis óculis suis in discípulos suos, dicébat: " Beáti páuperes, quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis, quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis, quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines et cum separáverint vos et exprobráverint et eiécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis.  Gaudéte in illa die et exsultáte, ecce enim merces vestra multa in cælo; secúndum hæc enim faciébant prophétis patres eórum.  Verúmtamen væ vobis divítibus, quia habétis consolatiónem vestram!  Væ vobis, qui saturáti estis nunc, quia esuriétis! Væ vobis, qui ridétis nunc, quia lugébitis et flébitis! Væ, cum bene vobis díxerint omnes hómines! Secúndum hæc enim faciébant pseudoprophétis patres eórum.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut