Evangile commenté du dimanche 21 janvier 2018 - IIIème dimanche dans l'année

Hebdomada III per annum IIIème semaine dans l'année
Dominica Dimanche
Dominica III per annum IIIème dimanche dans l'année
Evangelium Evangile
Marcus (1,14-20)
Postquam autem tráditus est Ioánnes, venit Iésus in Galilǽam prǽdicans evangélium Dei et dicens: “Implétum est tempus, et appropinquávit regnum Dei; paenitémini et crédite evangélio.” Et praetériens secus mare Galilǽae vidit Simónem et Andréam fratrem Simónis mitténtes in mare; erant enim piscatóres. Et dixit eis Iésus: “Vénite post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.” Et prótinus, relíctis rétibus, secúti sunt eum. Et progréssus pusíllum vidit Iacóbum Zebedǽi et Ioánnem fratrem eíus, et ipsos in navi componéntes rétia, et statim vocávit illos. Et, relícto patre suo Zebedǽo in navi cum mercennáriis, abiérunt post eum.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.


Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes