Evangile commenté du lundi 4 juin 2018 -

Hebdomada IX per annum IXème semaine dans l'année
Feria II Lundi
Evangelium Evangile
Marcus (12,1-12)
In illo tempore: Coepit illis in parábolis loqui: “Víneam pastinávit homo et circúmdedit saepem et fodit lacum et aedificávit turrim et locávit eam agrícolis et péregre proféctus est. Et misit ad agrícolas in témpore servum, ut ab agrícolis accíperet de fructu víneae; qui apprehénsum eum caecidérunt et dimisérunt vácuum. Et íterum misit ad illos álium servum; et illum in cápite vulneravérunt et contuméliis affecérunt. Et álium misit, et illum occidérunt, et plures álios, quosdam caedéntes, álios vero occidéntes. Adhuc unum habébat, fílium diléctum. Misit illum ad eos novíssimum dicens: ‘Reverebúntur fílium meum.’ Colóni autem illi dixérunt ad ínvicem: ‘Hic est heres. Veníte, occidámus eum, et nostra erit heréditas.’ Et apprehendéntes eum occidérunt et eiecérunt extra víneam. Quid ergo fáciet dóminus víneae? Véniet et perdet colónos et dabit víneam áliis. Nec Scriptúram hanc legístis: ‘Lápidem quem reprobavérunt aedificántes, hic factus est in caput ánguli; a Dómino factum est istud et est mirábile in óculis nostris’?” Et quaerébant eum tenére et timuérunt turbam; cognovérunt enim quóniam ad eos parábolam hanc díxerit. Et relícto eo abiérunt.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes