Evangile commenté du jeudi 23 août 2018 - de la férie

Hebdomada XX per annum XXème semaine dans l'année
Feria V Jeudi
Evangelium Evangile
Matthaeus (22,1-14)
In illo tempore: Respóndens Iésus dixit íterum in parábolis eis dicens: “Símile factum est regnum caelórum hómini regi, qui fecit núptias fílio suo. Et misit servos suos vocáre invitátos ad núptias, et nolébant veníre. Iterum misit álios servos dicens: ‘Dícite invitátis: Ecce prándium meum parávi, tauri mei et altília occísa, et ómnia paráta; veníte ad núptias.’ Illi autem neglexérunt et abiérunt, álius in villam suam, álius vero ad negotiatiónem suam; réliqui vero tenuérunt servos eíus et contumélia afféctos occidérunt. Rex autem irátus est et, missis exercítibus suis, pérdidit homicídas illos et civitátem illórum succéndit. Tunc ait servis suis: ‘Núptiae quidem parátae sunt, sed qui invitáti erant, non fuérunt digni; ite ergo ad éxitus viárum, et quoscúmque invenéritis, vocáte ad núptias.’ Et egréssi servi illi in vias, congregavérunt omnes, quos invenérunt, malos et bonos; et implétae sunt núptiae discumbéntium. Intrávit autem rex, ut vidéret discumbéntes, et vidit ibi hóminem non vestítum veste nuptiáli et ait illi: ‘Ámice, quómodo huc intrásti, non habens vestem nuptiálem?’ At ille obmútuit. Tunc dixit rex minístris: ‘Ligáte pedes eíus et manus et míttite eum in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium.’ Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes