Evangile commenté du dimanche 21 octobre 2018 - XXIXème dimanche dans l'année

Hebdomada XXIX per annum XXIXème semaine dans l'année
Dominica Dimanche
Dominica XXIX per annum XXIXème dimanche dans l'année
Evangelium Evangile
Marcus (10,35-45)
In illo tempore: Accédunt ad eum Iacóbus et Ioánnes fílii Zebedǽi dicéntes ei: “Magíster, vólumus, ut quodcúmque petiérimus a te, fácias nobis.” At ille dixit eis: “Quid vultis, ut fáciam vobis?” Illi autem dixérunt ei: “Da nobis, ut unus ad déxteram tuam et álius ad sinístram sedeámus in glória tua.” Iésus autem ait eis: “Néscitis quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibo, aut baptísmum, quo ego baptízor, baptizári?” At illi dixérunt ei: “Possúmus.” Iésus autem ait eis: “Cálicem quidem, quem ego bibo, bibétis et baptísmum, quo ego baptízor, baptizabímini; sedére autem ad déxteram meam vel ad sinístram non est meum dare, sed quibus parátum est.” Et audiéntes decem coepérunt indignári de Iacóbo et Ioánne. Et vocans eos Iésus ait illis: “Scitis quia hi, qui vidéntur principári géntibus, dominántur eis, et príncipes eórum potestátem habent ipsórum. Non ita est autem in vobis, sed quicúmque volúerit fíeri maíor inter vos, erit vester miníster; et, quicúmque volúerit in vobis primus esse, erit ómnium servus; nam et Fílius hóminis non venit, ut ministrarétur ei, sed ut ministráret et daret ánimam suam redemptiónem pro multis.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes