Evangile commenté du dimanche 1 septembre 2019 - XXIIème dimanche dans l'année

Hebdomada XXII per annum XXIIème semaine dans l'année
Dominica Dimanche
Dominica XXII per annum XXIIème dimanche dans l'année
Evangelium Evangile
Luc (14,1.7-14)
Factum est, cum intráret in domum cuiúsdam príncipis pharisaeórum sábbato manducáre panem, et ipsi observábant eum. Dicébat autem ad invitátos parábolam, inténdens quómodo primos accúbitus elígerent, dicens ad illos: “Cum invitátus fúeris ab áliquo ad núptias, non discúmbas in primo loco, ne forte honorátior te sit invitátus ab eo, et véniens is qui te et illum vocávit, dicat tibi: ‘Da huic locum’; et tunc incípias cum rubóre novíssimum locum tenére. Sed cum vocátus fúeris, vade, recúmbe in novíssimo loco, ut, cum vénerit qui te invitávit, dicat tibi: ‘Ámice, ascénde supérius’; tunc erit tibi glória coram ómnibus simul discumbéntibus. Quia omnis, qui se exáltat, humiliábitur; et, qui se humíliat, exaltábitur.” Dicébat autem et ei, qui se invitáverat: “Cum facis prándium aut cenam, noli vocáre amícos tuos neque fratres tuos neque cognátos neque vicínos dívites, ne forte et ipsi te reínvitent, et fiat tibi retribútio. Sed cum facis convívium, voca páuperes, débiles, claudos, caecos; et beátus eris, quia non habent retribúere tibi. Retribuétur enim tibi in resurrectióne iustórum.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes