Messe du samedi 17 février 2018 -

Dies post Cineres Jours après les Cendres
Sabbato Samedi


éditer éditer
Introit Introit
Ps. 68,17 et 2
Exáudi nos Dómine, * quóniam benígna est misericórdia tua: secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice nos, Dómine.
Ps. Salvum me fac Deus: quóniam intravérunt aquae usque ad ánimam meam.
Lectio I Ière lecture
éditer éditer
Isaias (58,9b-14)
Haec dicit Dóminus: Si abstúleris de médio tui íugum et desíeris exténdere dígitum et loqui iniquitátem; si effúderis esuriénti ánimam tuam et ánimam afflíctam satiáveris, oriétur in ténebris lux tua, et calígo tua erit sicut merídies. Et te ducet Dóminus semper, et satiábit in locis áridis ánimam tuam et ossa tua firmábit; et eris quasi hortus irríguus et sicut fons aquárum, cuíus non defícient aquae. Et reaedificábit gens tua ruínas antíquas; fundaménta generatiónis et generatiónis suscitábis: et vocáberis restitútor ruinárum, instaurátor viárum, ut habiténtur. Si avérteris a sábbato pedem tuum, fácere negótia tua in die sancto meo, et vocáveris sábbatum delícias et diem Dómino sacrum gloriósum; et glorificáveris eum relínquens vias tuas et negótia tua et sermónes tuos, tunc delectáberis super Dómino; et vehi te fáciam super altitúdines terrae et cibábo te hereditáte Iácob patris tui. Os enim Dómini locútum est.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
éditer éditer
Graduale Graduel
Ps. 9, 10-11 et 19-20
R/. Adiútor in opportunitátibus, in tribulatióne: sperent in te, qui novérunt te: quóniam non derelínquis quaeréntes te, Dómine. V/. Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: patiéntia páuperum non períbit in aetérnum: exsúrge, Dómine, non praeváleat homo.
wp-content/plugins/liturgia/LH/TXT/.xml éditer wp-content/plugins/liturgia/LH/TXT/.xml éditer
Evangelium Evangile
éditer éditer
Luc (5,27-32)
In illo tempore: Vidit Iesus publicánum nómine Levi sedéntem ad telóneum et ait illi: “Séquere me.” Et relíctis ómnibus, surgens secútus est eum. Et fecit ei convívium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanórum et aliórum, qui cum illis erant discumbéntes. Et murmurábant pharisǽi et scribae eórum advérsus discípulos eíus dicéntes: “quáre cum publicánis et peccatóribus manducátis et bíbitis?” Et respóndens Iésus dixit ad illos: “Non egent, qui sani sunt, médico, sed qui male habent. Non veni vocáre iústos sed peccatóres in paeniténtiam.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
éditer éditer
Offertorium Offertoire
Ps. 6, 5
Dómine, convértere, et éripe ánimam meam: salvum me fac propter misericórdiam tuam. Reviens, Seigneur, et délivre mon âme: sauve-moi à cause de Ta miséricorde.
éditer éditer
wp-content/plugins/liturgia/LH/TXT/.xml éditer wp-content/plugins/liturgia/LH/TXT/.xml éditer
éditer éditer
Communio Communion
Ps. 3,5.7
Voce mea * ad Dóminum clamávi, et exaudívit me de monte sancto suo: non timébo mília pópuli circumdántis me.
éditer éditer