Messe du jeudi 5 avril 2018 - Jeudi dans l'octave de Pâques

Infra octavam Paschae Dans l'octave de Pâques
Feria V Jeudi
Feria V infra octavam Paschae Jeudi dans l'octave de Pâques
Ad Missam
A la Messe


Introitus Introït
Sap. 10, 20-21
VICTRÍCEM manum tuam, Dómine, laudavérunt páriter, allelúia: quia sapiéntia apéruit os mutum, et linguas infántium fecit disértas, allelúia, allelúia. Ps. 97, 1 Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. V/. Glória Patri.
Lectio I Ière lecture
Actus Apostolorum (3,11-26)
In diébus illis: Cum claudus sanatus teneret Petrum et Ioánnem, concúrrit omnis pópulus ad eos ad pórticum, qui appellátur Salomónis, stupéntes. Videns autem Petrus respóndit ad pópulum: “Víri Israelítae, quid mirámini in hoc aut nos quid intuémini, quasi nostra virtúte aut pietáte fecérimus hunc ambuláre? Deus Ábraham et Deus Ísaac et Deus Iácob, Deus patrum nostrórum, glorificávit púerum suum Iésum, quem vos quidem tradidístis et negástis ante fáciem Piláti, iudicánte illo dimítti; vos autem Sanctum et Iústum negástis et petístis virum homicídam donári vobis, ducem vero vitae interfecístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, cuíus nos testes sumus. Et in fide nóminis eíus hunc, quem vidétis et nostis, confirmávit nomen eíus; et fides, quae per eum est, dedit huic integritátem istam in conspéctu ómnium vestrum. Et nunc, fratres, scio quia per ignorántiam fecístis, sicut et príncipes vestri; Deus autem, quae praenuntiávit per os ómnium Prophetárum pati Christum suum, implévit sic. Paenitémini ígitur et convertímini, ut deleántur vestra peccáta, ut véniant témpora refrigérii a conspéctu Dómini, et mittat eum, qui praedestinátus est vobis Christus, Iésum, quem opórtet caelum quidem suscípere usque in témpora restitutiónis ómnium, quae locútus est Deus per os sanctórum a sǽculo suórum prophetárum. Móyses quidem dixit: ‘Prophétam vobis suscitábit Dóminus Deus vester de frátribus vestris tamquam me; ipsum audiétis iúxta ómnia, quaecúmque locútus fúerit vobis. Erit autem: omnis ánima, quae non audíerit prophétam illum, exterminábitur de plebe.’ Et omnes prophétae a Sámuel et deínceps quotquot locúti sunt, étiam annuntiavérunt dies istos. Vos estis fílii prophetárum et testaménti, quod dispósuit Deus ad patres vestros dicens ad Ábraham: ‘Et in sémine tuo benedicéntur omnes famíliae terrae.’ Vobis primum Deus súscitans Púerum suum, misit eum benedicéntem vobis in averténdo unumquémque a nequítiis vestris.”
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 117, 24 et 22-23
Haec dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et laetémur in ea. V/. Lápidem, quem reprobavérunt aedificántes, hic factus est in caput ánguli: a Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris.
Allelúia. Allelúia.
R/. Allelúia. V/. Surréxit Christus, qui creávit ómnia: et misértus est humáno géneri.
Evangelium Evangile
Luc (24,35-48)
In illo tempore : narrábant discipuli quae gesta erant in via, et quómodo cognovérunt Iesum in fractióne panis. Dum haec autem loquúntur, ipse stetit in médio eórum et dicit eis: “Pax vobis!” Conturbáti vero et contérriti existimábant se spíritum vidére. Et dixit eis: “Quid turbáti estis, et quare cogitatiónes ascéndunt in corda vestra? Vidéte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpáte me et vidéte, quia spíritus carnem et ossa non habet, sicut me vidétis habére.” Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credéntibus prae gáudio et mirántibus, dixit eis: “Habétis hic áliquid, quod manducétur?” At illi obtulérunt ei partem piscis assi. Et sumens, coram eis manducávit. Et dixit ad eos: “Haec sunt verba, quae locútus sum ad vos, cum adhuc essem vobíscum, quóniam necésse est impléri ómnia, quae scripta sunt in Lege Móysis et Prophétis et Psalmis de me.” Tunc apéruit illis sensum, ut intellégerent Scriptúras. Et dixit eis: “Sic scriptum est, Christum pati et resúrgere a mórtuis die tértia, et praedicári in nómine eíus paeniténtiam in remissiónem peccatórum in omnes gentes, incipiéntibus ab Ierusálem. Vos estis testes horum.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ex. 13,5
In die solemnitátis vestrae, dicit Dóminus, indúcam vos in terram fluéntem lac et mel, allelúia.
Communio Communion
1 Petri 2, 9
Pópulus acquisitiónis, annuntiáte virtútes eius, allelúia: qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum, allelúia.