Messe du mardi 4 septembre 2018 -

Hebdomada XXII per annum XXIIème semaine dans l'année
Feria III Mardi


Introitus Introït
Ps.30,10.16.18 et 2
Miserére mihi Dómine, quóniam tríbulor: líbera me, et éripe me de mánibus inimicórum meórum, et a persequéntibus me: Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te. Ps. In te Dómine sperávi, non confúndar in aetérnum: * in iustítia tua líbera me. Aie pitié de moi, Seigneur, car je suis très affligé; mes destinées sont entre Tes mains. Arrache-moi de la main de mes ennemis et de mes persécuteurs. Seigneur, que je ne sois pas confondu, car je T'ai invoqué. Ps. J'ai espéré en Toi, Seigneur; que je ne sois jamais confondu; * dans Ta justice délivre-moi.
OrémusPrions
Collecta
Collecte
Collecta
Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum, ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem, et præsta, ut in nobis, religiónis augménto, quæ sunt bona nútrias, ac, vigilánti stúdio, quæ sunt nutríta custódias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Dieu des puissances, de qui vient tout don parfait, enracine en nos cœurs l'amour de Ton nom, et daigne resserrer nos liens avec Toi pour développer en nous ce qui est bon et conserver dans Ta vigilante sollicitude ce que Tu y as fait grandir. Par notre Seigneur Jésus-Christ, qui vit et règne avec Toi dans l'unité du Saint Esprit, Dieu, dans tous les siècles des siècles.
Lectio I Ière lecture
Ad Corinthios I (2,10b-16)
Fratres: Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei. Quis enim scit hóminum, quae sint hóminis, nisi spíritus hóminis, qui in ipso est? Ita et, quae Dei sunt, nemo cognóvit nisi Spíritus Dei. Nos autem non spíritum mundi accépimus, sed Spíritum, qui ex Deo est, ut sciámus, quae a Deo donáta sunt nobis; quae et lóquimur non in doctis humánae sapiéntiae sed in doctis Spíritus verbis, spiritálibus spiritália comparántes. Animális autem homo non pércipit, quae sunt Spíritus Dei, stultítia enim sunt illi, et non potest intellégere, quia spiritáliter examinántur; spiritális autem iúdicat ómnia, et ipse a némine iudicátur. Quis enim cognóvit sensum Dómini, qui ínstruat eum? Nos autem sensum Christi habémus.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 101, 16-17
R/. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terrae glóriam tuam. V/. Quóniam aedificávit Dóminus Sion, et vidébitur in maiestáte sua. R/. Les nations craindront Ton Nom, Seigneur, et tous les rois de la terre Ta gloire, V/. Parce que le Seigneur a bâti Sion, et qu'Il sera vu dans Sa majesté.
Allelúia. Allelúia.
Ps. 97, 1
R/. Allelúia. V/. Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit Dóminus. R/. Alléluia. V/. Chantez au Seigneur un cantique nouveau : car le Seigneur a fait des merveilles.
Evangelium Evangile
Luc (4,31-37)
In illo tempore: Descéndit in Caphárnaum civitátem Galilǽae. Et docébat illos sábbatis; et stupébant in doctrína eíus, quia in potestáte erat sermo ipsíus. Et in synagóga erat homo habens spíritum daemónii immúndi; et exclamávit voce magna: “Sine; quid nobis et tibi, Iésu Nazaréne? Venísti pérdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei.” Et increpávit illi Iésus dicens: “Obmutésce et exi ab illo!” Et cum proiecísset illum daemónium in médium, éxiit ab illo nihílque illum nócuit. Et factus est pavor in ómnibus; et colloquebántur ad ínvicem dicéntes: “Quod est hoc verbum, quia in potestáte et virtúte ímperat immúndis spirítibus, et éxeunt?” Et divulgabátur fama de illo in omnem locum regiónis.
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 39, 14 et 15
Dómine, in auxílium meum réspice: confundántur et revereántur, qui quaerunt ánimam meam, ut áuferant eam: Dómine, in auxílium meum réspice. Seigneur, regarde vers moi pour me secourir. Qu'ils soient confondus et couverts de honte, ceux qui cherchent ma vie pour me l'ôter. Seigneur, regarde vers moi pour me secourir.
Super oblata
Prière sur les oblats
Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:
Oráte, fratres, ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Populus surgit et respondet:
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
Super oblataPrière sur les oblats
Benedictiónem nobis, Dómine, cónferat salutárem sacra semper oblátio, ut, quod agit mystério, virtúte perfíciat. Per Christum.
Communio Communion
Ps. 70, 16-17 et 18
Dómine, memorábor iustítiae tuae solíus: Deus, docuísti me a iuventúte mea: et usque in senéctam et sénium, Deus, ne derelínquas me. Seigneur, je me rappellerai Ta justice, la Tienne seule. O Dieu, Tu m'as instruit dès ma jeunesse, Et jusqu'à la vieillesse et aux cheveux blancs, ô Dieu, ne m'abandonne pas.
OrémusPrions
Post communionem
Post-communion
Post communionemPost-communion
Orémus.Orémus.
Pane mensæ cæléstis refécti, te, Dómine, deprecámur, ut hoc nutriméntum caritátis corda nostra confírmet, quátenus ad tibi ministrándum in frátribus excitémur. Per Christum.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. à l'introït
Cf. Ps 85, 3.5
Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: quia tu, Dómine, suávis ac mitis es, et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te.
Ant. ad communionem Ant. à la communion
Ps 30, 20
Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te.
Vel: Mt 5, 90
Beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.