Messe du dimanche 21 octobre 2018 - XXIXème dimanche dans l'année

Hebdomada XXIX per annum XXIXème semaine dans l'année
Dominica Dimanche
Dominica XXIX per annum XXIXème dimanche dans l'année


Introitus Introït
Ps. 16, 6 et 8
EGO clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: inclína aurem tuam, et exáudi verba mea: custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi: sub umbra alárum tuárum prótege me. Ps. ibid., 1 Exáudi, Dómine, iustítiam meam: inténde deprecatiónem meam. V/. Glória Patri. J'ai crié, mon Dieu, parce que Tu m'as exaucé: * incline vers moi Ton oreille, et exauce mes paroles. Comme la prunelle de l’œil, protège-moi à l'ombre de Tes ailes. Ps. Exauce, Seigneur, ma justice; sois attentif à ma supplication. V/. Gloire au Père.
OrémusPrions
Collecta
Collecte
Collecta
Omnípotens sempitérne Deus, fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem, et maiestáti tuæ sincéro corde servíre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Dieu éternel et tout-puissant, fais que toujours nous Te montrions une ardeur dévouée et que nous nous mettions au service de Ta majesté avec un cœur sans partage. Par notre Seigneur Jésus-Christ, qui vit et règne avec Toi dans l'unité du Saint Esprit, Dieu, dans tous les siècles des siècles.
Lectio I Ière lecture
Isaias (53,10-11)
Dóminus vóluit contérere eum infirmitáte. Si posúerit in piáculum ánimam suam, vidébit semen longǽvum, et volúntas Dómini in manu eíus prosperábitur. Propter labórem ánimae eíus vidébit lucem, saturábitur in sciéntia sua. Iustificábit iústus servus meus multos et iniquitátes eórum ipse portábit.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Graduale Graduel
Ps. 85, 2 et 6
R/. Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. V/. Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam. R/. Sauve, mon Dieu, Ton serviteur qui espère en Toi. V/. Prête l'oreille, Seigneur, à ma prière.
Lectio II IIème lecture
Ad Hebraeos (4,14-16)
Fratres: Habéntes ergo pontíficem magnum, qui penetrávit caelos, Iésum Fílium Dei, teneámus confessiónem. Non enim habémus pontíficem, qui non possit compáti infirmitátibus nostris, tentátum autem per ómnia secúndum similitúdinem absque peccáto; adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiae, ut misericórdiam consequámur et grátiam inveniámus in auxílium opportúnum.
Verbum Domini. R/. Deo gratias.Parole du Seigneur. R/. Rendons grâces à Dieu.
Allelúia Alléluia
Ps. 145,2-3
R/. Allelúia R/. Alléluia
V/. Lauda, ánima mea, Dóminum: laudábo Dóminum in vita: psallam Deo meo, quámdiu ero. V/. O mon âme, loue le Seigneur. Je louerai le Seigneur pendant ma vie;
Evangelium Evangile
Marcus (10,35-45)
In illo tempore: Accédunt ad eum Iacóbus et Ioánnes fílii Zebedǽi dicéntes ei: “Magíster, vólumus, ut quodcúmque petiérimus a te, fácias nobis.” At ille dixit eis: “Quid vultis, ut fáciam vobis?” Illi autem dixérunt ei: “Da nobis, ut unus ad déxteram tuam et álius ad sinístram sedeámus in glória tua.” Iésus autem ait eis: “Néscitis quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibo, aut baptísmum, quo ego baptízor, baptizári?” At illi dixérunt ei: “Possúmus.” Iésus autem ait eis: “Cálicem quidem, quem ego bibo, bibétis et baptísmum, quo ego baptízor, baptizabímini; sedére autem ad déxteram meam vel ad sinístram non est meum dare, sed quibus parátum est.” Et audiéntes decem coepérunt indignári de Iacóbo et Ioánne. Et vocans eos Iésus ait illis: “Scitis quia hi, qui vidéntur principári géntibus, dominántur eis, et príncipes eórum potestátem habent ipsórum. Non ita est autem in vobis, sed quicúmque volúerit fíeri maíor inter vos, erit vester miníster; et, quicúmque volúerit in vobis primus esse, erit ómnium servus; nam et Fílius hóminis non venit, ut ministrarétur ei, sed ut ministráret et daret ánimam suam redemptiónem pro multis.”
Verbum Domini. R/. Laus tibi, Christe.Parole du Seigneur. R/. Louange à Toi, ô Christ.
Offertorium Offertoire
Ps. 118, 47-48
Meditábor in mandátis tuis, quae diléxi valde: et levábo manus meas ad mandáta tua, quae diléxi. (T.P Allelúia). Je méditerai sur Tes commandements, car je les aime, et je lèverai mes mains vers Tes commandements que j’aime (T.P. Alléluia).
Super oblata
Prière sur les oblats
Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:
Oráte, fratres, ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Populus surgit et respondet:
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
Super oblataPrière sur les oblats
Tríbue nos, Dómine, quæsumus, donis tuis líbera mente servíre, ut, tua purificánte nos grátia, iísdem quibus famulámur mystériis emundémur. Per Christum.
Communio Communion
Ps.8,2 ab
Domine Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! Seigneur, notre Maître, que Ton Nom est admirable dans toute la terre !
OrémusPrions
Post communionem
Post-communion
Post communionemPost-communion
Orémus.Orémus.
Fac nos, quæsumus, Dómine, cæléstium rerum frequentatióne profícere, ut et temporálibus benefíciis adiuvémur, et erudiámur ætérnis. Per Christum.

Modifications aux messes lues :
Ant. ad introitum Ant. à l'introït
Cf. Ps 16, 6.8
Ego clámavi, quóniam exaudísti me, Deus; inclína aurem tuam, et exáudi verba mea. Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi; sub umbra alárum tuárum prótege me. J'ai crié, mon Dieu, parce que Tu m'as exaucé: * incline vers moi Ton oreille, et exauce mes paroles. Comme la prunelle de l’œil, protège-moi à l'ombre de Tes ailes.
Ant. ad communionem Ant. à la communion
Cf. Ps 32, 189
Ecce óculi Dómini super timéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdia eius; ut éruat a morte ánimas eórum, et alat eos in fame.
Vel: Mc 10, 45
Fílius hóminis venit, ut daret ánimam suam redemptiónem pro multis.