CO_L_DE_COMMUNI_PASTORUM_PRO_UNO_PASTORE
Ant. ad communionem
Cf. Mt 24, 46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit Dóminus, invénerit vigilántem; amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum (T.P. allelúia).
Vel: Cf. Lc 12, 42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut det illis in témpore trítici mensúram (T.P. allelúia).