LEC_1S3,1-4,1
Regum I (3,1-10,19-20)
In diébus illis: Puer autem Sámuel ministrábat Dómino coram Heli. Et sermo Dómini erat pretiósus in diébus illis: non erat vísio frequens.Factum est ergo in die quadam, Heli iacébat in loco suo, et óculi eíus caligáverant, nec póterat vidére. Lucérna Dei nondum exstíncta erat, et Sámuel dormiébat in templo Dómini, ubi erat arca Dei. Et vocávit Dóminus Sámuel, qui respóndens ait: “Ecce ego.” Et cucúrrit ad Heli et dixit: “Ecce ego; vocásti enim me.” Qui dixit: “Non vocávi. Revertére; dormi!” Et ábiit et dormívit. Et Dóminus rursum vocávit Sámuel. Consurgénsque Sámuel ábiit ad Heli et dixit: “Ecce ego, quia vocásti me.” Qui respóndit: “Non vocávi te, fili mi. Revertére et dormi!” Porro Sámuel necdum sciébat Dóminum, neque revelátus fúerat ei sermo Dómini. Et Dóminus rursum vocávit Sámuel tértio, qui consúrgens ábiit ad Heli et ait: “Ecce ego, quia vocásti me.” Intelléxit ígitur Heli quia Dóminus vocáret púerum, et ait ad Sámuel: “Váde et dormi; et, si deínceps vocáverit te, dices: ‘Lóquere, Dómine, quia audit servus tuus.’” Ábiit ergo Sámuel et dormívit in loco suo. Et venit Dóminus et stetit et vocávit, sicut vocáverat prius: “Sámuel, Sámuel.” Et ait Sámuel: “Lóquere, quia audit servus tuus.” Crevit autem Sámuel, et Dóminus erat cum eo, et non cécidit ex ómnibus verbis eíus in terram. Et cognóvit univérsus Israel a Dan usque Bersabée quod constitútus esset Sámuel prophéta Dómini. Et áddidit Dóminus ut appáreret in Silo, quóniam revelátus fúerat Dóminus Samúeli in Silo iúxta verbum Dómini. Et evénit sermo Samúelis univérso Isrǽli.