LEC_1S8,4-22
Regum I (8,4-7.10-22a)
In diébus illis :Congregáti ergo univérsi maióres natu Israel venérunt ad Sámuel in Rama dixerúntque ei: “Ecce tu senuísti, et fílii tui non ámbulant in viis tuis; nunc ergo constítue nobis regem, ut iúdicet nos, sicut univérsae habent natiónes.” Displicuítque sermo in óculis Samúelis, eo quod dixíssent: “Da nobis regem, ut iúdicet nos.” Et orávit Sámuel ad Dóminum. Dixit autem Dóminus ad Sámuel: “Audi vocem pópuli in ómnibus, quae loquúntur tibi; non enim te abiecérunt, sed me abiecérunt, ne regnem super eos. Dixit ítaque Sámuel ómnia verba Dómini ad pópulum, qui petíerat a se regem, et ait: “Hoc erit ius regis, qui imperatúrus est vobis: Fílios vestros tollet et ponet in cúrribus suis faciétque sibi équites, et current ante quadrígas eíus; et constítuet sibi tribúnos et centuriónes et aratóres agrórum suórum et messóres ségetum et fabros armórum et cúrruum suórum. Fílias quoque vestras fáciet sibi unguentárias et focárias et paníficas. Agros quoque vestros et víneas et olivéta óptima tollet et dabit servis suis. Sed et ségetes vestras et vineárum réditus addecimábit, ut det eunúchis et fámulis suis. Servos étiam vestros et ancíllas et boves vestros óptimos et ásinos áuferet et ponet in ópere suo. Greges vestros addecimábit, vosque éritis ei servi. Et clamábitis in die illa a fácie regis vestri, quem elegístis vobis, et non exáudiet vos Dóminus in die illa.” Nóluit autem pópulus audíre vocem Sámuel, sed dixérunt: “Nequáquam: rex enim erit super nos, et érimus nos quoque sicut omnes gentes; et iudicábit nos rex noster et egrediétur ante nos et pugnábit bella nostra pro nobis.” Et audívit Sámuel ómnia verba pópuli et locútus est ea in áuribus Dómini. Dixit autem Dóminus ad Sámuel: “Audi vocem eórum et constítue super eos regem.”