LEC_He6_10-20
Léctio Epístolæ ad Hebrǽos (6,10-20)
Non enim iniústus Deus, ut obliviscátur óperis vestri et dilectiónis, quam ostendístis nómini ipsíus, qui ministrástis sanctis et ministrátis. Cúpimus autem unumquémque vestrum eándem ostentáre sollicitúdinem ad expletiónem spei usque in finem, ut non segnes efficiámini, verum imitatóres eórum, qui fide et patiéntia heréditant promissiónes. Ábrahae namque promíttens Deus, quóniam néminem hábuit, per quem iuráret maiórem, iurávit per semetípsum dicens: “Utíque benedícens benedícam te et multíplicans multiplicábo te”; et sic longanímiter ferens adéptus est repromissiónem. Hómines enim per maiórem sui iúrant, et omnis controvérsiae eórum finis ad confirmatiónem est iuraméntum; in quo abundántius volens Deus osténdere pollicitatiónis herédibus immobilitátem consílii sui, se interpósuit iúre iurándo, ut per duas res immóbiles, in quibus impossíbile est mentíri Deum, fortíssimum solácium habeámus, qui confúgimus ad tenéndam propósitam spem; quam sicut ancóram habémus ánimae, tutam ac firmam et incedéntem usque in interióra veláminis, ubi praecúrsor pro nobis introívit Iésus, secúndum órdinem Melchísedech póntifex factus in aetérnum.