LEC_He7_25-8_6
Léctio Epístolæ ad Hebrǽos (7,25-8,6)
Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum, semper vivens ad interpellándum pro eis. Talis enim et decébat ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus et excélsior caelis factus; qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum pontífices, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli; hoc enim fecit semel semetípsum offeréndo. Lex enim hómines constítuit pontífices infirmitátem habéntes; sermo autem iúris iurándi, quod post legem est, Fílium in aetérnum consummátum. Caput autem super ea, quae dicúntur: talem habémus pontíficem, qui consédit in déxtera throni Maiestátis in caelis, sanctórum miníster et tabernáculi veri, quod fixit Dóminus, non homo. Omnis enim póntifex ad offerénda múnera et hóstias constitúitur; unde necésse erat et hunc habére áliquid, quod offérret. Si ergo esset super terram, nec esset sacérdos, cum sint qui ófferant secúndum legem múnera; qui figúrae et umbrae desérviunt caeléstium, sicut respónsum est Móysi, cum consummatúrus esset tabernáculum: “Vide enim, inquit, ómnia fácies secúndum exémplar, quod tibi osténsum est in monte.” Nunc autem differéntius sortítus est ministérium, quanto et melióris testaménti mediátor est, quod in melióribus repromissiónibus sáncitum est.