LEC_He8_6-13
Léctio Epístolæ ad Hebrǽos (8,6-13)
Nunc autem differéntius sortítus est ministérium, quanto et melióris testaménti mediátor est, quod in melióribus repromissiónibus sáncitum est. Nam si illud prius culpa vacásset, non secúndi locus inquirerétur; vitúperans enim eos dicit: “Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et consummábo super domum Israel et super domum Iúdae testaméntum novum; non secúndum testaméntum, quod feci pátribus eórum in die, qua apprehéndi manum illórum, ut edúcerem illos de terra Aegýpti; quóniam ipsi non permansérunt in testaménto meo, et ego negléxi eos, dicit Dóminus. Quia hoc est testaméntum, quod testábor dómui Israel post dies illos, dicit Dóminus, dando leges meas in mentem eórum, et in corde eórum superscríbam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum. Et non docébit unusquísque civem suum, et unusquísque fratrem suum dicens: ‘Cognósce Dóminum’; quóniam omnes scient me, a minóre usque ad maiórem eórum, quia propítius ero iniquitátibus eórum et peccatórum illórum iam non memorábor.” Dicéndo “novum” veterávit prius; quod autem antiquátur et senéscit, prope intéritum est.