LEC_He9,11-15
Léctio Epístolæ ad Hebrǽos (9,11-15)
Fratres: Christus cum advénit póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum, non manufáctum, id est non huíus creatiónis, neque per sánguinem hircórum et vitulórum sed per próprium sánguinem introívit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta. Si enim sanguis hircórum et taurórum et cinis vítulæ aspérsus inquinátos sanctíficat ad emundatiónem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spíritum ætérnum semetípsum óbtulit immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis ad serviéndum Deo vivénti. Et ídeo novi testaménti mediátor est, ut, morte intercedénte in redemptiónem eárum prævaricatiónum, quæ erant sub prióre testaménto, repromissiónem accípiant, qui vocáti sunt ætérnae hereditátis.