LEC_Os11,1-9
Osee (11,1-4.8c-9)
Hæc dicit Dóminus: cum puer esset Israel, diléxi eum et ex Ǽgýpto vocávi fílium meum. Quanto magis vocábam eos, tanto recessérunt a fácie mea; ipsi Baálim immolábant et simulácris sacrificábant. Et ego dirigébam gressus Éphraim, portábam eos in bráchiis meis, et nesciérunt quod curárem eos. In funículis humanitátis trahébam eos, in vínculis caritátis; et fui eis, quasi qui élevant infántem ad maxíllas suas, et declinávi ad eum, ut vescerétur. Convértitur in me cor meum, simul exardéscit miserátio mea. Non fáciam furórem irae meae, non convértar, ut dispérdam Éphraim, quóniam Deus ego et non homo, in médio tui Sanctus et non véniam in terróre.