LEC_Rm8,31b-39
Ad Romanos (8,31b-39)
Fratres: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum, quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donábit? Quis accusábit advérsus eléctos Dei? Deus, qui iustíficat? Quis est qui condémnet? Christus Iésus, qui mórtuus est, immo qui suscitátus est, qui et est ad déxteram Dei, qui étiam interpéllat pro nobis? Quis nos separábit a caritáte Christi? Tribulátio an angústia an persecútio an fames an núditas an perículum an gládius? Sicut scriptum est: “Própter te mortificámur tota die, æstimáti sumus ut oves occisiónis.” Sed in his ómnibus supervíncimus per eum, qui diléxit nos. Certus sum enim quia neque mors neque vita neque ángeli neque principátus neque instántia neque futúra neque virtútes neque altitúdo neque profúndum neque ália quælíbet creatúra póterit nos separáre a caritáte Dei, quæ est in Christo Iésu Dómino nostro.