Evangile commenté du lundi 18 juillet 2022

Feria II Lundi
 Evangelium  Evangile
Matthæus (12,38-42)
In illo tempore: Respondérunt ei quidam de scribis et pharisǽis dicéntes: “Magíster, vólumus a te signum vidére.” Qui respóndens ait illis: “Generátio mala et adúltera signum requírit; et signum non dábitur ei, nisi signum Iónæ prophétæ. Sicut enim fuit Iónas in ventre ceti tribus diébus et tribus nóctibus, sic erit Fílius hóminis in corde terræ tribus diébus et tribus nóctibus. Viri Ninévitæ surgent in iudício cum generatióne ista et condemnábunt eam, quia pæniténtiam égerunt in prædicatióne Iónæ; et ecce plus quam Ióna hic! Regína austri surget in iudício cum generatióne ista et condemnábit eam, quia venit a fínibus terræ audíre sapiéntiam Salomónis; et ecce plus quam Sálomon hic!
Verbum Dómini. ℟. Laus tibi, Christe. Parole du Seigneur. ℟. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.

Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes