Evangile commenté du dimanche 18 septembre 2022

Dominica Dimanche
 Evangelium  Evangile
Luc (16,1-13)
In illo tempore: Dicébat autem et ad discípulos: “Hómo quidam erat dives, qui habébat vílicum, et hic diffamátus est apud illum quasi dissipásset bona ipsíus. Et vocávit illum et ait illi: ‘Quid hoc áudio de te? Redde ratiónem vilicatiónis tuæ; iam enim non póteris vilicáre.’ Ait autem vílicus intra se: ‘Quid fáciam, quia dóminus meus aufert a me vilicatiónem? Fódere non váleo, mendicáre erubésco. Scio quid fáciam, ut, cum amótus fúero a vilicatióne, recípiant me in domos suas.’ Convocátis ítaque síngulis debitóribus dómini sui, dicébat primo: ‘quántum debes dómino meo?’ At ille dixit: ‘Céntum cados ólei.’ Dixítque illi: ‘Áccipe cautiónem tuam et sede cito, scribe quinquagínta.’ Deínde álii dixit: ‘Tu vero quantum debes?’ Qui ait: ‘Céntum coros trítici.’ Ait illi: ‘Áccipe lítteras tuas et scribe octogínta.’ Et laudávit dóminus vílicum iniquitátis, quia prudénter fecísset, quia fílii huíus sǽculi prudentióres fíliis lucis in generatióne sua sunt. Et ego vobis dico: Fácite vobis amícos de mammóna iniquitátis, ut, cum defécerit, recípiant vos in ætérna tabernácula. Qui fidélis est in mínimo, et in maióri fidélis est; et, qui in módico iníquus est, et in maióri iníquus est. Si ergo in iníquo mammóna fidéles non fuístis, quod verum est, quis credet vobis? Et si in aliéno fidéles non fuístis, quod vestrum est, quis dabit vobis? Nemo servus potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódiet et álterum díliget, aut uni adhærébit et álterum contémnet. Non potéstis Deo servíre et mammónæ.”
Verbum Dómini. ℟. Laus tibi, Christe. Parole du Seigneur. ℟. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.

Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes