The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (14,25-33)
   
   In illo tempore: Ibant autem turbæ multæ cum Iesu, et convérsus dixit ad illos: “Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxórem et fílios et fratres et soróres, adhuc et ánimam suam, non potest esse meus discípulus. Et, qui non baíulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discípulus. Quis enim ex vobis volens turrem ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, si habet ad perficiéndum? Ne, posteáquam posúerit fundaméntum et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei dicéntes: ‘Hic homo cœpit ædificáre et non pótuit consummáre.’ Aut quis rex, itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens rogat ea, quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quæ póssidet, non potest meus esse discípulus.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut