Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (17, 26-37)
In illo témpore: Ait Iesus ad discípulos suos: « Sicut factum est in diébus Noe, ita erit et in diébus Filii hóminis: edébant, bibébant, uxóres ducébant, dabántur ad núptias, usque in diem qua intrávit Noe in arcam, et venit dilúvium et pérdidit omnes. Simíliter sicut factum est in diébus Lot: edébant, bibébant, emébant, emébant, plantabant, ædificábant; qua die autem éxiit Lot a Sódomis, pluit ignem et sulphur de cælo et omnes pérdidit. Secundum hæc erit qua die Filius hóminis revelábitur. In illa die qui fúerit in tecto et vasa eius in domo, ne descéndat tóllere illa, et qui in agro simíliter non rédeat retro. Mémores estóte uxóris Lot. Quicúmque quæsierit ánimam suam salvam fácere, perdet illam, et quicúmque perdíderit illam, vivificábit eam. Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno, unus assumétur et alter relinquétur; duæ erunt moléntes in unum, una assumétur et altera relinquétur ».
Respondéntes dicunt illi: « Ubi, Dómine? » Qui dixit eis: « Ubicúmque fúerit corpus, illuc congregabúntur et áquilæ ».
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel