Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (2, 1-14)
Factum est in diébus illis éxiit edíctum a Cǽsare Augústo, ut describerétur univérsus orbis. Hæc descríptio prima facta est prǽside Sýriæ Quírino. Et ibant omnes, ut profiteréntur, sínguli in suam civitátem. Ascéndit autem et Ióseph a Galilǽa de civitáte Názareth in Iudǽam in civitátem David, quæ vocátur Béthlehem, eo quod esset de domo et família David, ut profiterétur cum María desponsáta sibi, uxóre prægnánte. Factum est autem, cum essent ibi, impléti sunt dies, ut páreret, et péperit fílium suum primogénitum; et pannis eum invólvit et reclinávit eum in præsépio, quia non erat eis locus in deversório. Et pastóres erant in regióne eádem vigilántes et custodiéntes vigílias noctis supra gregem suum. Et ángelus Dómini stetit iúxta illos, et cláritas Dómini circumfúlsit illos, et timuérunt timóre magno. Et dixit illis ángelus: “Nólite timére; ecce enim evangelízo vobis gáudium magnum, quod erit omni pópulo, quia natus est vobis hódie Salvátor, qui est Christus Dóminus, in civitáte David. Et hoc vobis signum: inveniétis infántem pannis involútum et pósitum in præsépio.” Et súbito facta est cum ángelo multitúdo milítiæ cæléstis laudántium Deum et dicéntium: “Glória in altíssimis Deo, et super terram pax in homínibus bonæ voluntátis.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel