Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (2,22-40)
Postquam impléti sunt dies purgatiónis eórum secúndum legem Móysis, tulérunt Iesum parentes eius in Hierosólymam, ut sísterent Dómino, sicut scriptum est in lege Dómini: “Omne masculínum adapériens vulvam sanctum Dómino vocábitur”, et ut darent hóstiam secúndum quod dictum est in lege Dómini: par túrturum aut duos pullos columbárum. Et ecce homo erat in Ierusálem, cui nomen Símeon, et homo iste iústus et timorátus, exspéctans consolatiónem Israel, et Spíritus Sanctus erat super eum; et respónsum accéperat ab Spíritu Sancto non visúrum se mortem nisi prius vidéret Christum Dómini. Et venit in Spíritu in templum. Et cum indúcerent púerum Iésum paréntes eíus, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo, et ipse accépit eum in ulnas suas et benedíxit Deum et dixit: “Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace, quia vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum, lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israel.” Et erat pater eíus et mater mirántes super his, quæ dicebántur de illo. Et benedíxit illis Símeon et dixit ad Maríam matrem eíus: “ Ecce pósitus est hic in ruínam et resurrectiónem multórum in Israel et in signum, cui contradicétur – et tuam ipsíus ánimam pertránsiet gládius – ut reveléntur ex multis córdibus cogitatiónes.” Et erat Anna prophetíssa, fília Phánuel, de tribu Aser. Hæc procésserat in diébus multis et víxerat cum viro annis septem a virginitáte sua; et hæc vídua usque ad annos octogínta quáttuor, quæ non discedébat de templo, ieiúniis et obsecratiónibus sérviens nocte ac die. Et hæc ipsa hora supervéniens confitebátur Deo et loquebátur de illo ómnibus, qui exspectábant redemptiónem Ierusálem. Et ut perfecérunt ómnia secúndum legem Dómini, revérsi sunt in Galilǽam in civitátem suam Názareth. Puer autem crescébat et confortabátur plenus sapiéntia; et grátia Dei erat super illum.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel