Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (14,22-33)
Postquam saturata est turba, statim iússit Iesus discípulos ascéndere in navículam et præcédere eum trans fretum, donec dimítteret turbas. Et dimíssis turbis, ascéndit in montem solus oráre. Véspere autem facto, solus erat ibi. Navícula autem iam multis stádiis a terra distábat, flúctibus iactáta; erat enim contrárius ventus. Quarta autem vigília noctis venit ad eos ámbulans supra mare. Discípuli autem, vidéntes eum supra mare ambulántem, turbáti sunt dicéntes: “Phantásma est”, et præ timóre clamavérunt. Statímque Iésus locútus est eis dicens: “Habéte fidúciam, ego sum; nolíte timére!” Respóndens autem ei Petrus dixit: “Dómine, si tu es, iúbe me veníre ad te super aquas.” At ipse ait: “Veni!” Et descéndens Petrus de navícula ambulávit super aquas et venit ad Iésum. Videns vero ventum válidum tímuit et, cum cœpísset mergi, clamávit dicens: “Dómine, salvum me fac!” Contínuo autem Iésus exténdens manum apprehéndit eum et ait illi: “Módicæ fídei, quare dubitásti?” Et cum ascendíssent in navículam, cessávit ventus. Qui autem in navícula erant, adoravérunt eum dicéntes: “Vere Fílius Dei es!”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel