Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (5,13-19)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Vos estis sal terræ; quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita; neque accéndunt lucérnam et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant vestra bona ópera et gloríficent Patrem vestrum, qui in cælis est. Nolíte putáre quóniam veni sólvere Legem aut Prophétas; non veni sólvere, sed adimplére. Amen quippe dico vobis: Donec tránseat cælum et terra, ióta unum aut unus apex non præteríbit a Lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cælórum; qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cælórum.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel