Evangile commenté du dimanche 10 avril 2022

Dominica Dimanche
Pássio Dómini nostri Iesu Christi secúndum Lucam (22,14-23,56)
Cum facta esset hora, discúbuit Iesus et Apóstoli cum eo. Et ait illis: «Desidério desiderávi hoc Pascha manducáre vobíscum antéquam pátiar. Dico enim vobis: Non manducábo illud donec impleátur in Regno Dei».
Et accépto cálice, grátias egit et dixit: «Accípite hoc et divídite inter vos. Dico enim vobis: Non bibam de generatióne vitis donec Regnum Dei véniat».
Hoc facite in meam commemorationem.
Et accépto pane, grátias egit, et fregit et dedit eis dicens: «Hoc est Corpus meum, quod pro vobis datur: hoc fácite in meam commemoratiónem». Simíliter et cálicem postquam cenávit, dicens: «Hic Calix novum testaméntum est in sánguine meo, qui pro vobis fúnditur».
«Verúmtamen ecce manus tradéntis me mecum est in mensa; et quidem Fílius hóminis, secúndum quod definítum est, vadit, verúúmtamen væ illi hómini per quem tráditur». Et ipsi cœpérunt quǽrere inter se quis esset ex eis, qui hoc factúrus esset.
Ego in media vestrum sum sicut qui ministrat.
Facta est autem et conténtio inter eos, quis eórum viderétur esse maior.
Dixit autem eis: «Reges géntium dominántur eórum et qui potestátem habent super eos benéfici vocántur. Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis fiat sicut iúnior, et qui præcéssor est, sicut ministrátor. Nam quis maior est, qui recúmbit an qui minístrat? Nonne qui recúmbit? Ego autem in médio vestrum sum sicut qui minístrat.
Vos autem estis qui permansístis mecum in tentatiónibus meis; et ego dispóno vobis sicut dispósuit mihi Pater meus Regnum, ut edátis et bibátis super mensam meam in Regno meo, et sedeátis super thronos iudicántes duódecim tribus Israel».
«Simon, Simon, ecce Sátanas expetívit vos ut cribráret sicut tríticum; ego autem rogávi pro te, ut non defíciat fides tua; et tu, aliquándo convérsus, confírma fratres tuos».
Qui dixit ei: «Dómine, tecum parátus sum et in cárcerem et in mortem ire».
Et ille dixit: «Dico tibi, Petre, non cantábit hódie gallus donec ter ábneges nosse me».
Et dixit eis: «Quando misi vos sine sácculo et pera et calceaméntis, numquid áliquid défuit vobis?»
At illi dixérunt: «Nihil».
Dixit ergo eis: «Sed nunc qui habet sácculum tollat, simíliter et peram, et qui non habet, vendat túnicam suam et emat gládium. Dico enim vobis: Hoc quod scriptum est opórtet impléri in me, illud: “Cum iniústis deputátus est”. Etenim ea quæ sunt de me adimpletiónem habent».
At illi dixérunt: «Dómine, ecce gládii duo hic».
At ille dixit eis: «Satis est».
Et egréssus ibat secúndum consuetúdinem in Montem Olivárum; secúti sunt autem illum et discípuli. Et cum pervenísset ad locum, dixit illis: «Oráte ne intrétis in tentatiónem».
Et ipse avúlsus est ab eis quantum iactus est lápidis, et pósitis génibus orábat dicens: «Pater, si vis, transfer cálicem istum a me: verúmtamen non mea volúntas sed tua fiat». Appáruit autem illi ángelus de cælo confórtans eum. Et factus in agonía, prolíxius orábat. Et factus est sudor eius sicut guttæ sánguinis decurréntis in terram.
Et cum surrexísset ab oratióne et venísset ad discípulos, invénit eos dormiéntes præ tristítia, et ait illis: «Quid dormítis? Súrgite, oráte ne intrétis in tentatiónem».
Adhuc eo loquénte, ecce turba, et qui vocabátur Iudas, unus de Duódecim, antecedébat eos, et appropmquávit Iesu ut oscularétur eum. Iesus autem dixit ei: «Iuda, ósculo Fílium hóminis tradis?»
Vidéntes autem hi qui circa ipsum erant quod futúrum erat, dixérunt: «Dómine, si percútimus in gládio?» Et percússit unus ex illis servum príncipis sacerdótum et amputávit aurículam eius dextram.
Respóndens autem Iesus ait: «Sínite usque huc», et cum tetigísset aurículam eius, sanávit eum.
Dixit autem Iesus ad eos qui vénerant ad se príncipes sacerdótum et magistrátus templi et senióres: «Quasi ad latrónem exístis cum gládiis et fústibus? Cum cótidie vobíscum fúerim in templo non extendístis manus in me; sed hæc est hora vestra et potéstas tenebrárum».
Comprehendéntes autem eum, duxérunt et introduxérunt in domum príncipis sacerdótum. Petrus vero sequebátur a longe. Accénso autem igni in médio átrio et circumsedéntibus illis, sedébat Petrus in médio eórum. Quem cum vidísset ancílla quædam sedéntem ad lumen et eum fuísset intúita, dixit: «Et hic cum illo erat».
At ille negávit eum dicens: «Múlier, non novi illum».
Et post pusíllum álius videns eum dixit: «Et tu de illis es».
Petrus vero ait: «O homo, non sum».
Et intervállo facto quasi horæ uníus, álius quidam affirmábat dicens: «Vere et hic cum illo erat, nam et Galilǽus est».
Et ait Petrus: «Homo, néscio quid dicis». Et contínuo adhuc illo loquénte cantávit gallus.
Et convérsus Dóminus respéxit Petrum, et recordátus est Petrus verbi Dómini, sicut dixit ei: «Priúsquam gallus cantet hódie, ter me negábis», et egréssus foras flevit amáre.
Et viri qui tenébant illum, illudébant ei cædéntes, et velavérunt eum et interrogábant eum dicéntes: «Prophetíza, quis est qui te percússit? » Et ália multa blasphemántes dicébant in eum.
Et ut factus est dies, convenérunt senióres plebis et príncipes sacerdótum et scribæ, et duxérunt illum in concílium suum, dicéntes: «Situ es Christus, dic nobis».
Et ait illis: «Si vobis díxero, non crédetis; si autem interrogávero, non respondébitis mihi. Ex hoc autem erit Fílius hóminis sedens a dextris Virtútis Dei».
Dixérunt autem omnes: «Tu ergo es Fílius Dei?»
Qui ait ad illos: «Vos dícitis quia ego sum».
At illi dixérunt: «Quid adhuc desiderámus testimónium? lpsi enim audívimus de ore eius».
Et surgens omnis multitdo eórum, duxérunt illum ad Pilátum.
Cœpérunt autem accusáre illum dicéntes: «Hunc invénimus subverténtem gentem nostram et prohibéntem tribúta dare Cǽsari et dicéntem se Christum regem esse».
Pilátus autem interrogávit eum dicens: «Tu es rex Iudæórum?»
Et ille respóndens ait: «Tu dicis ».
Ait autem Pilátus ad príncipes sacerdótum et turbas: «Nihil invénio causæ in hoc hómine».
At illi invalescébant dicéntes: «Cómmovet pópulum docens per univérsam Iudǽam, et incípiens a Galilǽa usque huc».
Pilátus autem áudiens, interrogávit si homo Galilǽus esset, et ut cognóvit quod de Heródis potestáte esset, remísit eum ad Heródem, qui et ipse Hierosólymis erat illis diébus.
Heródes autem, viso Iesu, gavísus est valde; erat enim cúpiens ex multo témpore vidére eum eo quod audíret de illo, et sperábat signum áliquod vidére ab eo fíeri. Interrogábat autem illum multis sermónibus; at ipse nihil illi respondébat. Stabant étiam príncipes sacerdótum et scribæ constánter accusántes eum. Sprevit autem illum Heródes cum exércitu suo et ilúsit indútum veste alba et remísit ad Pilátum. Facti sunt autem amíci inter se Heródes et Pilátus in ipsa die, nam ántea inimíci erant ad ínvicem.
Pilátus autem, convocátis princípibus sacerdótum et magistrátibus et plebe, dixit ad illos: «Obtulístis mihi hunc hóminem quasi averténtem pópulum, et ecce ego coram vobis intérrogans nullam causam invéni in hómine isto ex his in quibus eum accusátis, sed neque Heródes: remísit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei. Emendátum ergo illum dimíttam».
Exclamávit autem univérsa turba, dicens: «Tolle hunc, et dimítte nobis Barábbam», qui erat propter seditiónem quamdam factam in civitáte et homicídium missus in cárcerem.
Iterum autem Pilátus locútus est ad illos, volens dimíttere Iesum, at illi succlamábant dicéntes: «Crucifíge, crucifíge illum».
Ille autem tértio dixit ad illos: «Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invénio in eo; corrípiam ergo illum, et dimíttam». At illi instábant vócibus magnis, postulántes ut crucifigerétur, et invalescébant voces eórum.
Et Pilátus adiudicávit fíeri petitiónem eórum: dimísit autem eum qui propter seditiónem et homicídium missus fúerat in cárcerem, quem petébant, Iesum vero trádidit voluntáti eórum.
Et cum abducérent eum, apprehendérunt Simónem quemdam Cyrenénsem veniéntem de villa et imposuérunt illi crucem portáre post Iesum.
Sequebátur autem illum multa turba pópuli et mulíerum, quæ plangébant et lamentábant eum. Convérsus autem ad illas Iesus dixit: «Fíliæ Ierúsalem, nolíte flere super me, sed super vos ipsas flete et super fílios vestros quóniam ecce vénient dies, in quibus dicent: “Beátæ stériles et ventres qui non genuérunt, et úbera quæ non lactavérunt”. Tunc incípient dícere móntibus: “Cádite super nos”, et cóllibus: “Operíte nos”, quia si in víridi ligno hæc fáciunt, in árido quid fiet?»
Ducebántur autem et álii duo ncquam cum eo, ut in terficeréntur.
Et postquam venérunt in locum qui vocátur Calváriæ, ibi crucifixérunt eum et latrónes, unum a dextris et álterum a sinístris. Iesus autem dicébat: «Pater, dimítte illis, non enim sciunt quid fáciunt». Dividéntes vero vestiménta eius misérunt sortes. Hic est rex Iudæórum.
Et stabat pópulus exspéctans. Et deridébant illum et príncipes dicéntes: «Alios salvos fecit, se salvum fáciat, si hic est Christus Dei eléctus».
Illudébant autem ei et mílites accedéntes, acétum offeréntes illi et dicéntes: «Si tu es rex Iudæórum, salvum te fac».
Erat autem et superscríptio super illum: «Hic est rex Iudæórum».
Unus autem de his qui pendébant latrónibus blasphemábat eum dieens: «Nonne tu es Christus? Salvum fac temetípsum et nos».
Respóndens autem alter increpábat illum dicens: «Neque tu times Deum, quod in eádem damnatióne es? Et nos quidem iuste, nam digna factis recípimus: hic vero nihil mali gessit». Et dicébat: «Iesu, meménto mei cum venéris in Regnum tuum».
Et dixit illi: «Amen dico tibi: Hódie mecum eris in paradíso».
Et erat iam fere hora sexta, et ténebræ factre sunt in univérsa terra usque in horam nonam, et obscurátus est sol, et velum templi scissum est médium. Et clamans voce magna Iesus ait: «Pater, in manus tuas comméndo spíritum meum», et hæc dicens exspirávit.
Hic genuflectitur, et pausatur aliquantulum .
Videns autem centúrio quod factum fúerat, glorificávit Deum dicens: «Vere hic homo iustus erat». Et omnis turba eórum qui simul áderant ad spectáculum istud, et vidébant qure fiébant, percutiéntes péctora sua revertebántur. Stabant autem omnes noti eius a longe, et mulíeres quæ secútæ erant eum a Galilǽa, hæc vidéntes.
Et ecce vir nómine Ioseph, qui erat decúrio, vir bonus et iustus hic non consénserat consílio et áctibus eórum ab Arimathǽa cívitate Iudæórum, qui exspectábat Regnum Dei, hic accéssit ad Pilátum et pétiit corpus Iesu, et depósitum invólvit síndone, et pósuit eum in monuménto excíso, in quo nondum quisquam pósitus fúerat. Et dies erat Parascéves, et sábbatum illucescébat.
Subsecútæ autem mulíeres, quæ cum ipso vénerant de Galilǽa, vidérunt monuméntum, et quemádmodum pósitum erat corpus eius, et reverténtes paravérunt arómata et unguénta, et sábbato quidem siluérunt secúndum mandátum.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.
Contenu indisponible pour aujourd'hui. Mise à jour en cours. Merci de votre patience.