Evangile commenté du mercredi 20 juillet 2022

Feria IV Mercredi
 Evangelium  Evangile
Matthaeus (13,1-9)
In illo die éxiens Iésus de domo sedébat secus mare; et congregátae sunt ad eum turbae multae, ita ut in navículam ascéndens sedéret, et omnis turba stabat in litóre. Et locútus est eis multa in parábolis dicens: “Ecce éxiit, qui séminat, semináre. Et dum séminat, quaedam cecidérunt secus viam, et venérunt vólucres et comedérunt ea. Ália autem cecidérunt in petrósa, ubi non habébant terram multam, et contínuo exórta sunt, quia non habébant altitúdinem terrae; sole autem orto, aestuavérunt et, quia non habébant radícem, aruérunt. Ália autem cecidérunt in spinas, et crevérunt spinae et suffocavérunt ea. Ália vero cecidérunt in terram bonam et dabant fructum: áliud centésimum, áliud sexagésimum, áliud tricésimum. Qui habet aures, áudiat.”
Verbum Dómini. ℟. Laus tibi, Christe. Parole du Seigneur. ℟. Louange à Toi, ô Christ.
Commentaire de l'Evangile par le TRP Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes.

Commentaire par Dom Paul Delatte (1848-1937), osb, abbé de saint Pierre de Solesmes