Die 3 maii
 1. Festum sanctórum Philíppi et lacóbi, Apostolórum. Ex his U Philíppus, sicut Petrus et Andréas Bethsáidæ natus et Ioánnis Baptístæ discípulus factus, a Dómino vocátus est, ut eum sequerétur; lacóbus vero, fílius Alphæi, apud Latínos idern ac frater Dómini hábitus est, cognoménto lustus, primus Ecclésiam Hierosolymitánam rexit et, controvérsia de circumcisióne orta, in Petri senténtiam discéssit, ne illud vetus iugum discípulis ex géntibus imponerétur; apostolátum mox martyrio coronávit.
 
 2. Antínoe in Thebáide, sanctórum Timóthei et Mauræ, mártyrum.
 
 3. Via Nomentána miliário séptimo ab urbe Roma, sanctórum Evéntii, Alexándri et Theodúli, mártyrum.
 
 4. Nárniæ in Umbria, sancti Iuvenális, qui primus epíscopus huius sedis cólitur.
 
 5 *. Kildáriæ in Hibérnia, sancti Conléthi, epíscopi, qui sanctæ Brígidæ sócius fuit in spiritáli cura eius monastério aliorúmque ipsi subiéctis et auctoritáte apud prælátos loci multum pótuit.
 
 6 *. Argo in Grǽcia, sancti Petri, epíscopi, qui summam caritátem in páuperes ac servos navávit et pro bono fidei lítibus componéndis instánter consúluit.
 
 7 *. In monastério Hohorsténsi in Flándria, tránsitus sancti Ansfrídi, epíscopi Ultraiecténsis, qui, cæcitáte afféctus, eódem recéssit.
 
 8 *. Kióviæ in Rússia, sancti Theodósii, abbátis, qui lauram Crypténsem nuncupátam fundávit et vitæ cœnobíticæ ibídem institútor fuísse tráditur.
 
 9 *. Vercéllis in Subalpínis, beátæ Æmíliæ Bicchieri, vírginis ex Ordine Prædicatórum, quæ, etsi plúries prioríssa, inter soróres ad vilíssima domus ministéria lætíssima intendébat.
 
 10 *. Casimíriæ in Polónia, beáti Stanislái, presbyteri et canónici reguláris, qui pastoráli caritáte motus díligens fuit verbi Dei miníster, in spiritálibus magíster et in confessiónibus audiéndis expetítus.
 
 11 *. Segúsii in Subalpínis Itáliæ, beáti Eduárdi Ioséphi Rosaz, epíscopi, qui vigínti quinque annos curam egit apostólicam pópuli ipsi Scornmíssi, præsértim páuperum, et Congregatiónem Sorórum e Tértio Ordine Sancti Francísci fundávit.
 
 12 *. In civitáte Sherbrooke in Quebecénsi regióne Cánadæ, beátæ Maríæ Leóniæ (Alódiæ) Paradis, vírginis, quæ Congregatiónem Parvárum Sorórum a Sancta Família instítuit, sacerdótibus in usu vitáque commúni sublevándis déditam.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Act 13, 30-33)
 Deus suscitávit Iesum a mórtuis; qui visus est per dies multos his, qui simul ascénderant cum eo de Galilæa in Ierúsalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem. Et nos vobis evangelizámus eam, quæ ad patres promíssio facta est, quóniam hanc Deus adimplévit fíliis eórum, nobis resúscitans Iesum, sicut et in Psalmo secúndo scriptum est: Fílius meus es tu; ego hódie génui te.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.