Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

Die 7 maii
   1. Romæ, commemorátio sanctæ Domitíllæ, mártyris, quæ, fília soróris Flávii Cleméntis cónsulis, cum in persecutióne Domitiáni imperatóris accusáta esset deos aliénos negándi, ob testimónium Christi cum áliis in ínsulam Póntiam deportáta, longum ibi martyrium duxit.
   
   2. Nicomedíæ in Bithynia, sanctórum Flávii et quáttuor sociórum, mártyrum.
   
   3 *. Apud Cenómanum in Gállia, sancti Ceneríci, diáconi, qui, mónachus, postquam sanctórum Martíni Turonénsis et luliáni Cenomanénsis sepúlcra visitávit, in solitúdine et austeritáte vitam exégit.
   
   4. Beverláci in Northúmbria, tránsitus sancti Ioánnis, epíscopi primum Hagulstadénsis dein Eboracénsis, qui curam pastorálem solitáriæ oratióni coniúnxit et, múnere depósito, mónachus réliquam vitam in monastério, quod illic condíderat, egit.
   
   5 *. In monastério Nidroburgénsi Baváriæ, beátæ Giséllæ, quæ, sancto Stéphano regi Hungáriæ nupta, virum adiúvit in fidem propagándam et, post eius mortem, ómnibus facultátibus spoliáta exsúlque regno, in hoc monastérium se recépit, cui póstea abbatíssa præfuit.
   
   6 *. Kióviæ in Rússia, sancti Antónii, eremítæ, qui vitam monásticarn, quam in monte Atho didícerat, in laura Crypténsi nuncupáta prosecútus est.
   
   7 *. Cremónæ in Langobárdia, beáti Albérti de Bérgomo, agrícolæ, qui uxóris reprehensiónes ob nímiam suam in páuperes liberalitátem patiénter sústulit et, relíctis agris, pauper vixit frater de Pæniténtia Sancti Domínici.
   
   8 *. Romæ, beátæ Rosæ Venerini, vírginis Viterbiénsis, quæ cum Magístris Piis primas in I tália scholas pro puéllis erudiéndis apéruit.
   
   9. Génuæ in Itália, sancti Augustíni Roscelli, presbyteri, qui pro puéllis erudiéndis Congregatiónem instítuit Sorórum ab Immaculáta Conceptióne Beátæ Maríæ Vírginis.
   
   
   Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
   
   r. Deo grátias.
   
   v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
   
Lectio brevis (1Cor15,13-14.16-17.20)
   Si resurréctio mortuórum non est, neque Christus suscitátus est! Si autem Christus non suscitátus est, inánis est ergo prædicátio nostra, inánis est et fides vestra. Nam si mórtui non resúrgunt, neque Christus resurréxit; quod si Christus non resurréxit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccátis vestris. Nunc autem Christus resurréxit a mórtuis, primítiæ dormiéntium.
   
   Verbum Dómini. r. Deo grátias.
   
   Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
   Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
   
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Retour en haut