v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Lætáre, cælum, désuper, appláude, tellus ac mare: Christus resúrgens post crucem vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit, dies salútis cérnitur, quo mundus Agni sánguine refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis pássio, est críminis remíssio; illæ ́ sa virtus pérmanet, victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei hic, ut fidéles créderent se posse post resúrgere, vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum causa bonórum tálium colámus omnes strénue tanto repléti múnere.
Esto perénne méntibus paschále, Iesu, gáudium, et nos renátos grátiæ tuis triúmphis ággrega.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prǽnites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
 Ant. 1. Díligam te, Dómine, virtus mea.
 Ant. 1.
Psalmus 17 (18), 2-30
 Gratiarum actio pro salute et victoria
 
In illa hora factus est terræmotus magnus (Apc 11, 13).
I
 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. * Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
 
 Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; * protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.
 
 Laudábilem invocábo Dóminum * et ab inimícis meis salvus ero.
 
 Circumdedérunt me fluctus mortis, * et torréntes Bélial conturbavérunt me;
 
 funes inférni circumdedérunt me, * præoccupavérunt me láquei mortis.
 
 In tribulatióne mea invocávi Dóminum * et ad Deum meum clamávi;
 
 exaudívit de templo suo vocem meam, * et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Díligam te, Dómine, virtus mea.
 Ant.
 Ant. 2. Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.
 Ant. 2.
II
 Commóta est et contrémuit terra; † fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, * quóniam irátus est.
 
 Ascéndit fumus de náribus eius, † et ignis de ore eius dévorans; * carbónes succénsi processérunt ab eo.
 
 Inclinávit cælos et descéndit, * et calígo sub pédibus eius.
 
 Et ascéndit super cherub et volávit, * ferebátur super pennas ventórum.
 
 Et pósuit ténebras latíbulum suum, † in circúitu eius tabernáculum eius, * tenebrósa aqua, nubes áeris.
 
 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, * grando et carbónes ignis.
 
 Et intónuit de cælo Dóminus, † et Altíssimus dedit vocem suam: * grando et carbónes ignis.
 
 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, * fúlgura iecit et conturbávit eos.
 
 Et apparuérunt fontes aquárum, * et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
 
 ab increpatióne tua, Dómine, * ab inspiratióne spíritus iræ tuæ.
 
 Misit de summo et accépit me * et assúmpsit me de aquis multis;
 
 erípuit me de inimícis meis fortíssimis † et ab his, qui odérunt me, * quóniam confortáti sunt super me.
 
 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, * et factus est Dóminus fulciméntum meum;
 
 et edúxit me in latitúdinem, * salvum me fecit, quóniam vóluit me.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.
 Ant.
 Ant. 3. Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.
 Ant. 3.
III
 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam * et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,
 
 quia custodívi vias Dómini * nec ímpie recéssi a Deo meo.
 
 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, * et iustítias eius non réppuli a me;
 
 et fui immaculátus cum eo * et observávi me ab iniquitáte.
 
 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam * et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius.
 
 Cum sancto sanctus eris * et cum viro innocénte ínnocens eris
 
 et cum elécto eléctus eris * et cum pervérso cállidus eris.
 
 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies * et óculos superbórum humiliábis.
 
 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; * Deus meus illúminat ténebras meas.
 
 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas * et in Deo meo transíliam murum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.
 Ant.
In primo nocturno, anno II )
De Actibus Apostolórum 18, 1-28
 Discédens Paulus ab Athénis venit Corínthum. Et invéniens quendam Iudæum nómine Aquilam, Pónticum génere, qui nuper vénerat ab Itália, et Priscíllam uxórem eius, eo quod præcepísset Cláudius discédere omnes Iudæos a Roma, accéssit ad eos, et quia eiúsdem erat artis, manébat apud eos et operabátur; erant autem scenofactóriæ artis. Disputábat autem in synagóga per omne sábbatum suadebátque Iudæis et Græcis. Cum veníssent autem de Macedónia Silas et Timótheus, instábat verbo Paulus testíficans Iudæis esse Christum Iesum. Contradicéntibus autem eis et blasphemántibus, excútiens vestiménta dixit ad eos: «Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam.» Et migrans inde intrávit in domum cuiúsdam nómine Titi Iusti, coléntis Deum, cuius domus erat coniúncta synagógæ.
 
 Crispus archisynagógus crédidit Dómino cum omni domo sua, et multi Corinthiórum audiéntes credébant et baptizabántur. Dixit autem Dóminus nocte per visiónem Paulo: «Noli timére, sed lóquere et ne táceas, quia ego sum tecum, et nemo apponétur tibi ut nóceat te, quóniam pópulus est mihi multus in hac civitáte.» Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei.
 
 Gallióne autem procónsule Acháiæ, insurrexérunt uno ánimo Iudæi in Paulum et adduxérunt eum ad tribúnal dicéntes: «Contra legem hic persuádet homínibus cólere Deum.» Incipiénte autem Paulo aperíre os, dixit Gállio ad Iudæos: «Si quidem esset iníquum áliquid aut fácinus péssimum, o Iudæi, mérito vos sustinérem; si vero quæstiónes sunt de verbo et nomínibus et lege vestra, vos ipsi vidéritis; iudex ego horum nolo esse.» Et minávit eos a tribunáli. Apprehendéntes autem omnes Sósthenen, príncipem synagógæ, percutiébant ante tribúnal; et nihil horum Gallióni curæ erat.
 
 Paulus vero, cum adhuc sustinuísset dies multos, frátribus valefáciens navigábat Sýriam, et cum eo Priscílla et Aquila, qui sibi totónderat in Cénchreis caput; habébat enim votum. Devenerúntque Ephesum, et illos ibi relíquit, ipse vero ingréssus synagógam disputábat cum Iudæis. Rogántibus autem eis, ut amplióre témpore manéret, non consénsit, sed valefáciens et dicens: «Iterum revértar ad vos Deo volénte», navigávit ab Epheso; et descéndens Cæsaréam ascéndit et salutávit ecclésiam et descéndit Antiochíam. Et facto ibi aliquánto témpore, proféctus est perámbulans ex órdine Galáticam regiónem et Phrýgiam, confírmans omnes discípulos.
 
 Iudæus autem quidam Apóllo nómine, Alexandrínus natióne, vir éloquens, devénit Ephesum, potens in Scriptúris. Hic erat catechizátus viam Dómini et fervens spíritu loquebátur et docébat diligénter ea quæ sunt de Iesu, sciens tantum baptísma Ioánnis. Hic ergo cœpit fiduciáliter ágere in synagóga; quem cum audíssent Priscílla et Aquila, assumpsérunt eum et diligéntius exposuérunt ei viam Dei. Cum autem vellet transíre in Acháiam, exhortáti fratres scripsérunt discípulis ut suscíperent eum; qui cum venísset, cóntulit multum his qui credíderant per grátiam; veheménter enim Iudæos revincébat públice osténdens per Scriptúras esse Christum Iesum.
 
 r. Allelúia. Audívimus eum in Ephrata, invénimus eum in campis silvæ; * Introívimus in tabernáculum eius, adorávimus in loco ubi stetérunt pedes eius, allelúia, allelúia. v. Surge, Dómine, in réquiem tuam, tu et arca sanctificatiónis tuæ. * Introívimus. v. Glória Patri. * Introívimus.
 
In secundo nocturno, anno II )
Ex Tractátu sancti Basílii Magni epíscopi De Spíritu Sancto (Cap. 9, 22.23: PG 32, 107-110)
 Quis, audítis Spíritus appellatiónibus, ánimo non erígitur, et ad suprémam natúram cogitatiónem non attóllit? Nam Spíritus Dei dictus est, et Spíritus veritátis, qui ex Patre procédit, Spíritus rectus, Spíritus principális. Spíritus Sanctus, própria est illíus ac peculiáris appellátio. Ad quem ómnia convertúntur quæ egent sanctificatióne: quem ómnia áppetunt iuxta virtútem vivéntia, cuius afflátu velut irrigántur et adiuvántur, ut pervéniant ad próprium suum naturalémque finem.
 
 Orígo sanctificatiónis, lux intellegíbilis; univérsæ poténtiæ rationáli ad veritátis investigatiónem velut illustratiónem quamdam ex sese præbens. Natúra inaccéssus, sed qui capi possit ob benignitátem; ómnia quidem implens virtúte, sed solis iis qui digni sunt communicábilis, quibus sese non eádem impértit mensúra, sed iuxta proportiónem fídei dispertítur vim suam. Simplex esséntia, várius poténtiis; qui síngulis totus adest, et totus ubíque est. Qui sic divíditur, ut ipse nihil patiátur; cuius sic omnes partícipes sunt, ut ipse máneat ínteger, rádii soláris in morem, cuius benefícium fruénti tamquam uni adest, et tamen terram ac mare illústrat, miscetúrque áeri.
 
 Sic et Spíritus Sanctus, unicuíque capácium cum adsit quasi soli, sufficiéntem ómnibus grátiam ac íntegram infúndit: quo fruúntur quæcúmque de illo partícipant, quantum ipsis fas est natúra, non quantum ille potest. Per hunc corda sustollúntur in altum, manu ducúntur infírmi, proficiéntes perficiúntur. Hic eis qui ab omni sorde purgáti sunt illucéscens, per communiónem, quam cum ipso habent, spiritáles reddit.
 
 r. Surréxit Christus, et illúxit pópulo suo * Quem redémit sánguine suo, allelúia, allelúia. v. Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis, * Quem redémit. v. Glória Patri. * Quem redémit.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.