v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Lætáre, cælum, désuper, appláude, tellus ac mare: Christus resúrgens post crucem vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit, dies salútis cérnitur, quo mundus Agni sánguine refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis pássio, est críminis remíssio; illæ ́ sa virtus pérmanet, victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei hic, ut fidéles créderent se posse post resúrgere, vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum causa bonórum tálium colámus omnes strénue tanto repléti múnere.
Esto perénne méntibus paschále, Iesu, gáudium, et nos renátos grátiæ tuis triúmphis ággrega.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prǽnites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
 Ant. 1. Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
 Ant. 1.
Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione
Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
I
 Iúdica, Dómine, iudicántes me; * impúgna impugnántes me.
 
 Apprehénde clípeum et scutum † et exsúrge in adiutórium mihi. * Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum."
 
 Anima autem mea exsultábit in Dómino * et delectábitur super salutári suo.
 
 Omnia ossa mea dicent: * "Dómine, quis símilis tibi?
 
 Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, * egénum et páuperem a diripiéntibus eum."
 
 Surgéntes testes iníqui, *quæ ignorábam, interrogábant me;
 
 retribuébant mihi mala pro bonis, * desolátio est ánimæ meæ.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
 Ant.
 Ant. 2. Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
 Ant. 2.
II
 Ego autem, cum infirmaréntur, * induébar cilício,
 
 humiliábam in ieiúnio ánimam meam, * et orátio mea in sinu meo convertebátur.
 
 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, * quasi lugens matrem contristátus incurvábar.
 
 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; * convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
 
 Diripuérunt et non desistébant; † tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, * frenduérunt super me déntibus suis.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
 Ant.
 Ant. 3. Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
 Ant. 3.
III
 Dómine, quámdiu aspícies? † Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, * a leónibus únicam meam.
 
 Confitébor tibi in ecclésia magna, * in pópulo multo laudábo te.
 
 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, * qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
 
 Vidísti, Dómine, ne síleas; * Dómine, ne discédas a me.
 
 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, * Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam.
 
 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, * et dicant semper: «Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui».
 
 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, * tota die laudem tuam.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
 Ant.
In primo nocturno, anno II )
De Actibus Apostolórum 19, 21-40
 Propósuit Paulus in Spíritu, tránsita Macedónia et Acháia, ire Hierosólymam, dicens: «Postquam fúero ibi, opórtet me et Romam vidére.» Mittens autem in Macedóniam duos ex ministrántibus sibi, Timótheum et Erástum, ipse remánsit ad tempus in Asia.
 
 Facta est autem in illo témpore turbátio non mínima de via. Demétrius enim quidam nómine, argentárius, fáciens ædes argénteas Diánæ præstábat artifícibus non módicum quæstum; quos cóngregans et eos, qui eiúsmodi erant opífices, dixit: «Viri, scitis quia de hoc artifício acquisítio est nobis et vidétis et audítis quia non solum Ephesi, sed pæne tótius Asiæ Paulus hic suádens avértit multam turbam dicens quóniam non sunt dii, qui mánibus fiunt. Non solum autem hæc periclitátur nobis pars in redargutiónem veníre, sed et magnæ deæ Diánæ templum in níhilum reputári, et déstrui incípiet maiéstas eius quam tota Asia et orbis colit.»
 
 His audítis, repléti sunt ira et clamábant dicéntes: «Magna Diána Ephesiórum!», et impléta est cívitas confusióne, et ímpetum fecérunt uno ánimo in theátrum, rapto Gáio et Aristárcho Macedónibus, comítibus Pauli. Paulo autem volénte intráre in pópulum, non permisérunt discípuli; quidam autem de Asiárchis, qui erant amíci eius, misérunt ad eum rogántes, ne se daret in theátrum. Alii autem áliud clamábant; erat enim ecclésia confúsa, et plures nesciébant qua ex causa conveníssent.
 
 De turba autem instruxérunt Alexándrum, propelléntibus eum Iudæis; Alexánder ergo, manu siléntio postuláto, volébat ratiónem réddere pópulo. Quem ut cognovérunt Iudæum esse, vox facta est una ómnium quasi per horas duas clamántium: «Magna Diána Ephesiórum!» Et cum sedásset scriba turbam, dixit: «Viri Ephésii, quis enim est hóminum qui nésciat Ephesiórum civitátem cultrícem esse magnæ Diánæ et simulácri a Iove delápsi? Cum ergo his contradíci non possit, opórtet vos sedátos esse et nihil témere ágere. Adduxístis enim hómines istos neque sacrílegos neque blasphemántes deam nostram. Quod si Demétrius et, qui cum eo sunt, artífices habent advérsus áliquem causam, convéntus forénses agúntur, et procónsules sunt: accúsent ínvicem. Si quid autem ultérius quæritis, in legítima ecclésia póterit absólvi. Nam et periclitámur árgui seditiónis hodiérnæ, cum nullus obnóxius sit, de quo non possímus réddere ratiónem concúrsus istíus.» Et cum hæc dixísset, dimísit ecclésiam.
 
 r. Isti sunt agni novélli qui annuntiavérunt Allelúia; modo venérunt ad fontes, * Repléti sunt claritáte, allelúia, allelúia. v. In conspéctu Agni amícti sunt stolis albis, et palmæ in mánibus eórum. * Repléti sunt. v. Glória Patri. * Repléti sunt.
 
In secundo nocturno, anno II )
Ex Expositióne sancti Ambrósii epíscopi in psalmum centésimum décimum octávum (Sermo 11, 5-7: CSEL 62, 236-237)
 Effúndo in conspéctu eius oratiónem meam, in deficiéndo ex me spíritum meum. Defécit enim eius spíritus, immo ab eo déficit spíritus suus, qui se ipsum negat, ut adhæreat Christo. Unde sémitæ eius cognoscúntur a Dómino; quia non sunt carnis, sed Christi sémitæ. Etenim requiréntium Deum via Christus est. Et nos ígitur illud concupiscámus ætérnum, illud salutáre Dei: non sæculári intendámus glóriæ. Attóllat ígitur se ánima nostra defíciens víribus suis; ut adhæreat salutári Dei, qui est Christus Dóminus Iesus, quod interpretatióne dícitur Dómini salus. Ipse est enim salus, véritas, virtus atque sapiéntia. Qui ígitur déficit sibi, ut virtúti adhæreat, amíttit quod suum est, áccipit quod ætérnum est.
 
 Séquitur: Defecérunt óculi mei in verbum tuum, dicéntes: «Quando consolabéris me?» Ibi in salutáre déficit ánima, eo quod concupíscit eum cuius passióne serváta est: hic in verbum Dómini Prophétæ óculi defecérunt. Et videámus ne quemádmodum illic adhærens Christo ánima déficit in unum spíritum, et fit unus spíritus: ita et defíciant óculi, ut fiat una mens. Oculi enim mentis isti sunt, óculi scílicet interióris hóminis, non hi óculi qui ministério fungúntur obtútus.
 
 Est enim óculus et mens carnis: sed ille cæcus est óculus, qui non videt quæ divína sunt, qui frustra mente carnis inflátus est. Est et álius óculus, sensus Christi, quo Ecclésia videt Christum; sicut ipse dicit ad sponsam: Corde nos cepísti uno ab óculis tuis. Mérito uno óculo Christus vidétur; quia non vidétur óculo carnáli: aut quia duos óculos habens Ecclésia, morálem et mýsticum, fídei óculo plus videt Christum. Mýsticus enim óculus acútior est, morális dúlcior.
 
 r. Audívi vocem de cælo tamquam vocem tonítrui magni, allelúia: * Regnábit Deus noster in ætérnum, allelúia, quia facta est salus et virtus et potéstas Christi eius, allelúia, allelúia. v. Vidi ángelum Dei volántem per médium cæli, voce magna clamántem et dicéntem: * Regnábit. v. Glória Patri. * Regnábit.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.