Die 12 maii
 1. Sanctórum Nérei et Achíllei, mártyrum, qui, ut sanctus Dámasus papa refert, milítiæ nomen déderant et, pulsánte metu, ímpiis magistrátus præcéptis servíre paráti erant, sed, ad Deum verum convérsi, clípeos, pháleras et tela proiciéntes castra reliquérunt et, Christum conféssi, eius triúmpho gavísi sunt. Hac vero die Romæ in cœmetério Domitíllæ via Ardeatína eórum córpora depósita sunt.
 
 2. Sancti Pancrátii, mártyris, qui aduléscens pro Christi fide item Romæ via Aurélia miliário secúndo occubuísse fertur; ad cuius sepúlcrum sanctus Symmachus papa basílicam célebrem excitávit et Gregórius papa Magnus crébrius efugiu convocándum curávit, ut veræ dilectiónis christiánæ exínde testimónium excíperent. Eius deposítio hac die commemorátur.
 
 3. Axiópoli in Mœsia, sancti Cyrílli, qui una cum sex sóciis martyrium consummávit.
 
 4. Salamínæ in Cypro, sancti Epiphánii, epíscopi, qui, multíplici eruditióne et sacrárum sciéntia litterárum excéllens, vitæ quoque sanctitáte, zelo cathólicæ fídei, munificéntia erga páuperes et miraculórum virtùte éxstitit mirábilis.
 
 5. Agyrii in Sicília, sancti Philíppi, presbyteri, e Thrácia oriúndi.
 
 6. Tréviris in Rhenánia Austrásiæ, sancti Modoáldi, epíscopi, qui ecclésias et monastéria eréxit ve1 locupletávit, plures vírginum cœtus instítuit et iuxta sorórem Sevéram sepúltus est.
 
 7 *. In monastério Marcianénsi pagi Cameracénsis Austrásiæ, sanctæ Rictrúdis, abbatíssæ, quæ, post violéntam viri sui Adalbáldi mortem, sancti Amándi consílio sacrum velum accépit et sanctimoniálibus rectíssime prǽfuit.
 
 8. Constantinópoli, sancti Germáni, epíscopi, doctrína et virtútibus insígnis, qui Leónem Isáuricum imperatórem edíctum advérsus sacras Imágines promulgántem magna fidúcia redárguit.
 
 9. In Castélla Hispániæ, in loco póstea eius nómine insigníto, sancti Domínici, Calceaténsis nuncupáti, presbyteri, qui ad usum peregrinórum Sancti lacóbi ad Compostéllam pontes viásque stratas comparávit atque in cellis et xenodochío ibi quoque exstrúctis eórum necessitátibus piíssime opitulátus est.
 
 10 *. Bonóniæ in Æmília, beátæ Iméldæ Lambertini, vírginis, quæ, a prima ætáte ut moniális in Ordine Prædicatórum recépta, adhuc iuvéncula, post mirándam Eucharístiæ receptiónem, súbito emísit spíritum.
 
 11 *. Avéiri in Lusitánia, beátæ loánnæ, vírginis, quæ, Alphónsi regis Quinti fília, núptiis plúries recusátis, in Ordine Prædicatórum famulári máluit, páuperum, orphanórum et viduárum efugium.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (1Cor15,13-14.16-17.20)
 Si resurréctio mortuórum non est, neque Christus suscitátus est! Si autem Christus non suscitátus est, inánis est ergo prædicátio nostra, inánis est et fides vestra. Nam si mórtui non resúrgunt, neque Christus resurréxit; quod si Christus non resurréxit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccátis vestris. Nunc autem Christus resurréxit a mórtuis, primítiæ dormiéntium.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.