Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Veni, creátor Spíritus, mentes tuórum vísita, imple supérna grátia, quæ tu creásti, péctora.
Qui díceris Paráclitus, donum Dei altíssimi, fons vivus, ignis, cáritas et spiritális únctio.
Tu septifórmis múnere, dextræ Dei tu dígitus, tu rite promíssum Patris sermóne ditans gúttura.
Accénde lumen sénsibus, infúnde amórem córdibus, infírma nostri córporis virtúte firmans pérpeti.
Hostem repéllas lóngius pacémque dones prótinus; ductóre sic te prævio vitémus omne nóxium.
Per te sciámus da Patrem noscámus atque Fílium, te utriúsque Spíritum credámus omni témpore. Amen.
   Ant. 1. Excélsus super omnes cælos Deus, suscitávit a terra ínopem, allelúia.
   Ant. 1.
Psalmus 109 (110)
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25).
   Dixit Dóminus Dómino meo: * «Sede a dextris meis,
   
   donec ponam inimícos tuos * scabéllum pedum tuórum».
   
   Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: * domináre in médio inimicórum tuórum.
   
   Tecum principátus in die virtútis tuæ, in splendóribus sanctis, * ex útero ante lucíferum génui te.
   
   Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: * «Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech».
   
   Dóminus a dextris tuis, * conquassábit in die iræ suæ reges.
   
   [Iudicábit in natiónibus: cumulántur cadávera, * conquassábit cápita in terra spatiósa.]
   
   De torrénte in via bibet, * proptérea exaltábit caput.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Excélsus super omnes cælos Deus, suscitávit a terra ínopem, allelúia.
   Ant.
   Ant. 2. Dirupísti, Dómine, víncula mea: tibi sacrificábo hóstiam laudis, allelúia.
   Ant. 2.
Psalmus 110 (111)
Magna opera Domini
Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens (Ap 15, 3).
   Confitébor Dómino in toto corde meo, * in consílio iustórum et congregatióne.
   
   Magna ópera Dómini, * exquirénda ómnibus, qui cúpiunt ea.
   
   Decor et magnificéntia opus eius, * et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi.
   
   Memóriam fecit mirabílium suórum, * miséricors et miserátor Dóminus.
   
   Escam dedit timéntibus se; * memor erit in sǽculum testaménti sui.
   
   Virtútem óperum suórum annuntiávit pópulo suo, ut det illis hereditátem géntium; * ópera mánuum eius véritas et iudícium.
   
   Fidélia ómnia mandáta eius, confirmáta in sǽculum sǽculi, * facta in veritáte et æquitáte.
   
   Redemptiónem misit pópulo suo, * mandávit in ætérnum testaméntum suum.
   
   Sanctum et terríbile nomen eius. * Inítium sapiéntiæ timor Dómini,
   
   intelléctus bonus ómnibus faciéntibus ea; * laudátio eius manet in sǽculum sǽculi.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Dirupísti, Dómine, víncula mea: tibi sacrificábo hóstiam laudis, allelúia.
   Ant.
   Ant. 3. Fílius Dei dídicit ex iis quæ passus est obœdiéntiam, et factus est ómnibus obtemperántibus sibi causa salútis ætérnæ, allelúia.
   Ant. 3.
Canticum (Cf. Ap 19,1-2. 5-7)
De nuptiis Agni
   Allelúia.
   
   Salus et glória et virtus Deo nostro, * (r. Allelúia.)
   
   quia vera et iusta iudícia eius.
   
   r. Allelúia.
   
   Allelúia.
   
   Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius *
   
   (r. Allelúia.)
   
   et qui timétis eum, pusílli et magni!
   
   r. Allelúia.
   
   Alléluia.
   
   Quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens. *
   
   (r. Allelúia.)
   
   Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
   
   r. Allelúia.
   
   Allelúia.
   
   Quia venérunt núptiæ Agni, *
   
   (r. Allelúia.)
   
   et uxor eius præparávit se.
   
   r. Allelúia.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Fílius Dei dídicit ex iis quæ passus est obœdiéntiam, et factus est ómnibus obtemperántibus sibi causa salútis ætérnæ, allelúia.
   Ant.
Lectio brevis (1 Petr 2, 9-10)
   Vos genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus in acquisitiónem, ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum; qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; qui non consecúti misericórdiam nunc autem misericórdiam consecúti.
   
Responsorium breve
   r. Spíritus Paráclitus, * Allelúia, allelúia. Spíritus. v. Docébit vos ómnia. * Allelúia, allelúia. Glória Patri. Spíritus.
   
   Ant. Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me, allelúia.
   Ant.
Canticum Evangelicum (Lc 1, 46-55)
Exultatio animæ in Domino
   Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum,
   
   et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
   
   quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generationes,
   
   quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
   
   et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
   
   Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
   
   depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
   
   esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
   
   Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ,
   
   sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me, allelúia.
   Ant.
Preces
   Quid orémus sicut opórtet nescímus, sed ipse Spíritus Sanctus póstulat pro nobis gemítibus inenarrabílibus. Quaprópter dicámus:
   
Spíritus Sanctus póstulet pro nobis.
   Christe, pastor cæléstis, sapiéntiam et consílium nostris largíre pastóribus,
   
    ut gregem tuum efficácius ducant ad salútem.
   
   Qui in altis hábitas et dives es in misericórdia,
   
    réspice ínopes et páuperes in terra.
   
   Qui, Spíritu Sancto obumbránte, concéptus es de María Vírgine,
   
    serva vírgines sacras in spíritu consecratiónis suæ.
   
   Sacérdos noster, qui Patrem in Spíritu Sancto laudas,
   
    tibi laudánti hómines univérsos consócia.
   
   Pervéniant defúncti ad libertátem glóriæ filiórum Dei,
   
    et ad plenam redemptiónem córporis sui.
   
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut