Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Lux iucúnda, lux insígnis, qua de throno missus ignis in Christi discípulos,
Corda replet, linguas ditat, ad concórdes nos invítat cordis, linguæ módulos.
Consolátor alme, veni, linguas rege, corda leni: nihil fellis aut venéni sub tua præséntia.
Nova facti creatúra, te laudámus mente pura, grátiæ nunc, sed natúra prius iræ fílii.
Tu qui dator es et donum, nostri cordis omne bonum, cor ad laudem redde pronum, nostræ linguæ formans sonum in tua præcónia.
Tu nos purges a peccátis, auctor ipse pietátis, et in Christo renovátis da perféctæ novitátis plena nobis gáudia. Amen.
   Ant. 1. Spíritus ubi vult spirat, et vocem eius audis; et nescis unde véniat aut quo vadat, allelúia.
   Ant. 1.
Psalmus 103 (104)
Hymnus ad Dominum creatorem
Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova (2 Cor 5, 17).
I
   Bénedic, ánima mea, Dómino. * Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
   
   Maiestátem et decórem induísti, *amíctus lúmine sicut vestiménto.
   
   Exténdens cælum sicut velum, * qui éxstruis in aquis cenácula tua.
   
   Qui ponis nubem ascénsum tuum, * qui ámbulas super pennas ventórum.
   
   Qui facis ángelos tuos spíritus * et minístros tuos ignem uréntem.
   
   Qui fundásti terram super stabilitátem suam, * non inclinábitur in sǽculum sǽculi.
   
   Abyssus sicut vestiméntum opéruit eam, * super montes stabant aquæ.
   
   Ab increpatióne tua fúgiunt, * a voce tonítrui tui formídant.
   
   Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, * in locum, quem statuísti eis.
   
   Términum posuísti, quem non transgrediéntur, * neque converténtur operíre terram.
   
   Qui emíttis fontes in torréntes; * inter médium móntium pertransíbunt,
   
   potábunt omnes béstias agri, *exstínguent ónagri sitim suam.
   
   Super ea vólucres cæli habitábunt, * de médio ramórum dabunt voces.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Spíritus ubi vult spirat, et vocem eius audis; et nescis unde véniat aut quo vadat, allelúia.
   Ant.
   Ant. 2. Factus est repénte de cælo sonus adveniéntis spíritus veheméntis, allelúia.
   Ant. 2.
II
   Rigas montes de cenáculis tuis, * de fructu óperum tuórum sátias terram.
   
   Prodúcis fenum iuméntis * et herbam servitúti hóminum,
   
   edúcens panem de terra * et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
   
   exhílarans fáciem in óleo, * panis autem cor hóminis confírmat.
   
   Saturabúntur ligna Dómini * et cedri Líbani, quas plantávit.
   
   Illic pásseres nidificábunt, * eródii domus in vértice eárum.
   
   Montes excélsi cervis, * petræ refúgium hyrácibus.
   
   Fecit lunam ad témpora signánda, * sol cognóvit occásum suum.
   
   Posuísti ténebras, et facta est nox: * in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,
   
   cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant * et quærant a Deo escam sibi.
   
   Oritur sol, et congregántur, * et in cubílibus suis recúmbunt.
   
   Exit homo ad opus suum * et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Factus est repénte de cælo sonus adveniéntis spíritus veheméntis, allelúia.
   Ant.
   Ant. 3. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ, allelúia.
   Ant. 3.
III
   Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! Omnia in sapiéntia fecísti, * impléta est terra creatúra tua.
   
   Hoc mare magnum et spatiósum et latum: illic reptília, quorum non est númerus, * animália pusílla cum magnis;
   
   illic naves pertransíbunt, * Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo.
   
   Omnia a te exspéctant, * ut des illis escam in témpore suo.
   
   Dante te illis, cólligent, * aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.
   
   Averténte autem te fáciem, turbabúntur; áuferes spíritum eórum, et defícient * et in púlverem suum reverténtur.
   
   Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, * et renovábis fáciem terræ.
   
   Sit glória Dómini in sǽculum; * lætétur Dóminus in opéribus suis.
   
   Qui réspicit terram et facit eam trémere, * qui tangit montes, et fúmigant.
   
   Cantábo Dómino in vita mea, * psallam Deo meo quámdiu sum.
   
   Iucúndum sit ei elóquium meum, * ego vere delectábor in Dómino.
   
   Defíciant peccatóres a terra et iníqui, ita ut non sint. * Bénedic, ánima mea, Dómino.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ, allelúia.
   Ant.
   v. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúia. r. Et ipse qui cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúia.
   
In primo nocturno, utroque anno
De Epístula beáti Pauli apóstoli ad Romános
   Fratres: Qui secúndum carnem sunt, quæ carnis sunt, sápiunt; qui vero secúndum Spíritum, quæ sunt Spíritus. Nam sapiéntia carnis mors, sapiéntia autem Spíritus vita et pax; quóniam sapiéntia carnis inimicítia est in Deum, legi enim Dei non subícitur, nec enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placére non possunt. Vos autem in carne non estis, sed in Spíritu, si tamen Spíritus Dei hábitat in vobis. Si quis autem Spíritum Christi non habet, hic non est eius.
   
   Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mórtuum est propter peccátum, Spíritus vero vita propter iustítiam. Quod si Spíritus eius, qui suscitávit Iesum a mórtuis, hábitat in vobis, qui suscitávit Christum a mórtuis, vivificábit et mortália córpora vestra per inhabitántem Spíritum suum in vobis. Ergo, fratres, debitóres sumus non carni, ut secúndum carnem vivámus. Si enim secúndum carnem vixéritis, moriémini; si autem Spíritu ópera córporis mortificátis, vivétis. Quicúmque enim Spíritu Dei agúntur, hi fílii Dei sunt.
   
   Non enim accepístis spíritum servitútis íterum in timórem, sed accepístis Spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus: " Abba, Pater! " Ipse Spíritus testimónium reddit una cum spíritu nostro quod sumus fílii Dei. Si autem fílii, et herédes: herédes quidem Dei, coherédes autem Christi, si tamen compátimur, ut et conglorificémur. Exístimo enim quod non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam quæ revelánda est in nobis.
   
   Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat; vanitáti enim creatúra subiécta est, non volens sed propter eum qui subiécit, in spem, quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis in libertátem glóriæ filiórum Dei. Scimus enim quod omnis creatúra congemíscit et compárturit usque adhuc; non solum autem, sed et nos ipsi primítias Spíritus habéntes, et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum exspectántes, redemptiónem córporis nostri. Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quæ vidétur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat? Si autem, quod non vidémus, sperámus, per patiéntiam exspectámus. Simíliter autem et Spíritus ádiuvat infirmitátem nostram; nam quid orémus, sicut opórtet, nescímus, sed ipse Spíritus interpéllat gemítibus inenarrabílibus; qui autem scrutátur corda, scit quid desíderet Spíritus, quia secúndum Deum póstulat pro sanctis.
   
   r. Spíritus Sanctus, Patri Filióque coætérnus, ígneis in linguis qui hódie super apóstolos descéndit, illústret péctora nostra, * Nosque ab ómnibus deféndat advérsis, allelúia. v. Paráclitus Spíritus nos omnem dóceat veritátem, * Nosque. v. Glória Patri. * Nosque.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus sancti Chromátii Aquileiénsis epíscopi (Sermo 30, 1-2: SC 164, 134-136)
   Postquam Dóminus et Salvátor noster Christus Iesus devícta morte surréxit et ascéndit ad cælum, Ecclésia ipsíus in centéno número hóminum congregáta est, ut audívit in præsénti lectióne diléctio vestra. Congregáta autem Ecclésia est in superióribus cum María quæ fuit mater Iesu et frátribus eius. Non potest ergo Ecclésia nuncupári nisi fúerit ibi María mater Dómini cum frátribus eius. Illic enim Ecclésia Christi est ubi incarnátio Christi ex Vírgine prædicátur. Et ubi apóstoli fratres Dómini prædicant, Evangélium audítur.
   
   Et primo quidem Ecclésia post Dómini ascensiónem ad cælos in centum vigínti número hóminum fuit, póstea in tantum dilatáta est ut per innumerábiles pópulos univérsum orbem repléret. Quod tamen futúrum ipse Dóminus in evangélio maniféstat dicéndo ad apóstolos: Nisi granum trítici fúerit in terra, solum manet. Cum autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Multum plane fructum áttulit humánæ salúti resurréctio domínicæ passiónis.
   
   In grano enim trítici corpus suum signíficat Dóminus et Salvátor noster. Quod cum sepúltum fuísset in terra, multum et innumerábilem fructum áttulit, quia per Dómini resurrectiónem toto orbe fruges virtútum exórtæ sunt et ségetes credéntium populórum. Uníus enim mors, vita facta est universórum. Mérito cum álibi in evangélio regnum cælórum cómparat, sic ait: Símile est regnum cælórum grano sinápis in horto misso, qui mínimum quidem est ómnibus semínibus. Cum autem créverit, maius fiet ómnibus oléribus, ita ut vólucres cæli hábitent in ramis eius.
   
   Grano sinápis seípsum Dóminus assimilávit et cum esset Deus glóriæ et maiestátis ætérnæ mínimus factus est, quia in córpore párvulus ex vírgine nasci dignátus est. Hic ergo seminátus in terra est cum corpus eius tráditum sepultúræ est. Sed postquam de morte surréxit per glóriam resurrectiónis, in terra crevit ut arbor efficerétur, habens ramos in quibus vólucres cæli hábitant. Arbor ista Ecclésia ostendebátur, quæ per mortem Christi resurréxit in glória. Cuius rami non nisi apóstoli intellegúntur, quia sicut rami árborem naturáliter ornant, ita apóstoli decóre grátiæ suæ ornant Ecclésiam Christi.
   
   r. Advénit ignis divínus, non combúrens sed illúminans, non consúmens sed lucens, et invénit corda discipulórum receptácula munda, * Et tríbuit eis charísmatum dona, allelúia, allelúia. v. Invénit eos concórdes caritáte, et illustrávit eos inúndans divínitas deitátis. * Et tríbuit. v. Glória Patri. * Et tríbuit.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Omnípotens sempitérne Deus, qui paschále sacraméntum quinquagínta diérum voluísti mystério continéri, præsta, ut, géntium facta dispersióne, * divisiónes linguárum ad unam confessiónem tui nóminis cælésti múnere congregéntur. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut