Feria III 7 Iulii 2026, Hebdomada XIV per annum,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (9,32-38)
   
   In illo tempore: Ecce obtulérunt Iesu hóminem mutum, dæmónium habéntem. Et eiécto dǽmone, locútus est mutus. Et mirátæ sunt turbæ dicéntes: “Númquam appáruit sic in Israel!” Pharisǽi autem dicébant: “In príncipe dæmoniórum éicit dǽmones.” Et circumíbat Iésus civitátes omnes et castélla, docens in synagógis eórum et prǽdicans evangélium regni et curans omnem languórem et omnem infirmitátem. Videns autem turbas, misértus est eis, quia erant vexáti et iacéntes sicut oves non habéntes pastórem. Tunc dicit discípulis suis: “Méssis quidem multa, operárii autem pauci; rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   

Retour en haut