Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Iam surgit hora tértia, qua Christus ascéndit crucem; nil ínsolens mens cógitet, inténdat afféctum precis.
Qui corde Christum súscipit, innóxium sensum gerit votísque præstat sédulis Sanctum meréri Spíritum.
Hæc hora, quæ finem dedit diri vetérno críminis; hinc iam beáta témpora cœpére Christi grátia.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prænites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
   Ant. Christus surréxit a mórtuis, iam non móritur, allelúia.
   Ant.
Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis
Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ (Eph 1, 22).
   Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   
   quóniam eleváta est magnificéntia tua * super cælos.
   
   Ex ore infántium et lactántium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
   
   Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, * lunam et stellas, quæ tu fundásti,
   
   quid est homo, quod memor es eius, * aut fílius hóminis quóniam vísitas eum?
   
   Minuísti eum paulo minus ab ángelis, glória et honóre coronásti eum * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
   
   Omnia subiecísti sub pédibus eius, oves et boves univérsas, * ínsuper et pécora campi,
   
   vólucres cæli et pisces maris, * quæcúmque perámbulant sémitas maris.
   
   Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 18 (19) A
Laus Domini rerum conditoris
Visitabit nos Oriens ex alto... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79).
   Cæli enárrant glóriam Dei, * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
   
   Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
   
   Non sunt loquélæ neque sermónes, * quorum non intellegántur voces:
   
   in omnem terram exívit sonus eórum * et in fines orbis terræ verba eórum.
   
   Soli pósuit tabernáculum in eis, et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, * exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
   
   A fínibus cælórum egréssio eiuset occúrsus eius usque ad fines eórum, * nec est, quod se abscóndat a calóre eius.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 18 B (19 B)
Laus Deo, legis Domino
Estote vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est (Mt 5, 48).
   Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam, * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
   
   Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
   
   Timor Dómini mundus, pérmanens in sǽculum sǽculi, * iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,
   
   desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum * et dulcióra super mel et favum stillántem.
   
   Etenim servus tuus erudítur in eis; * in custodiéndis illis retribútio multa.
   
   Erróres quis intéllegit? Ab occúltis munda me, * et a supérbia custódi servum tuum, ne dominétur mei.
   
   Tunc immaculátus ero * et emundábor a delícto máximo.
   
   Sint ut compláceant elóquia oris mei * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo.
   
   Dómine, adiútor meus * et redémptor meus.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Christus surréxit a mórtuis, iam non móritur, allelúia.
   Ant.
Lectio brevis (Ap 1, 17c-18)
   Vidi Fílium hóminis, qui dixit mihi: Noli timére! Ego sum primus et novíssimus, et vivens et fui mórtuus et ecce sum vivens in sæcula sæculórum et hábeo claves mortis et inférni.
   
   v. Hæc dies quam fecit Dóminus, allelúia. r. Exsultémus et lætémur in ea, allelúia.
   
   Orémus.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Deus, qui Ecclésiam tuam nova semper prole multíplicas, concéde fámulis tuis, ut sacraméntum vivéndo téneant, quod fide percepérunt. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut