Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Hymnus
Pange, lingua, gloriósi próélium certáminis et super crucis tropǽo dic triúmphum nóbilem, quáliter redémptor orbis immolátus vícerit.
De paréntis protoplásti fraude factor cóndolens, quando pomi noxiális morte morsu córruit, ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret.
Hoc opus nostræ salútis ordo depopóscerat, multifórmis perditóris arte ut artem fálleret, et medélam ferret inde, hostis unde lǽserat.
Quando venit ergo sacri plenitúdo témporis, missus est ab arce Patris Natus, orbis cónditor, atque ventre virgináli carne factus pródiit.
Lustra sex qui iam perácta tempus implens córporis, se volénte, natus ad hoc, passióni déditus, agnus in crucis levátur immolándus stípite.
Æqua Patri Filióque, ínclito Paráclito, sempitérna sit beátæ Trinitáti glória, cuius alma nos redémit atque servat grátia. Amen.
   Ant. 1. Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
   Ant. 1.
Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio
Vanitati creatura subiecta est... propter eum qui subiecit eam in spe (Rom 8, 20).
I
   Dixi: «Custódiam vias meas, * ut non delínquam in lingua mea;
   
   ponam ori meo custódiam, * donec consístit peccátor advérsum me».
   
   Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, * et dolor meus renovátus est.
   
   Concáluit cor meum intra me, * et in meditatióne mea exársit ignis.
   
   Locútus sum in lingua mea: * «Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   
   et númerum diérum meórum quis est, * ut sciam quam brevis sit vita mea».
   
   Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, * et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. * Etenim ut imágo pertránsit homo.
   
   Étenim vánitas est et concitátur; * thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
   Ant.
   Ant. 2. Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
   Ant. 2.
   Etenim vánitas est et concitátur; * thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
   
II
   Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? * Spes mea apud te est.
   
   Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, * oppróbrium insipiénti ne ponas me.
   
   Obmútui et non apériam os meum, * quóniam tu fecísti.
   
   Amove a me plagas tuas: * ab ictu manus tuæ ego deféci.
   
   In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuisti hominem, et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. * Etenim vánitas omnis homo.
   
   Exáudi oratiónem meam, Dómine, * et clamórem meum áuribus pércipe.
   
   Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, quóniam ádvena ego sum apud te, * peregrínus sicut omnes patres mei.
   
   Avértere a me, ut refrígerer, * priúsquam ábeam et non sim ámplius.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
   Ant.
   Ant. 3. Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
   Ant. 3.
Psalmus 51
Contra calumniatorem
Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor 1,31).
   Quid gloriáris in malítia, * qui potens es iniquitáte?
   
   Tota die insídias cogitásti; * lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.
   
   Dilexísti malítiam super benignitátem, mendácium magis quam loqui æquitátem. * Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa.
   
   Proptérea Deus déstruet te in finem; evéllet te et emigrábit te de tabernáculo * et radícem tuam de terra vivéntium.
   
   Vidébunt iústi et timébunt * et super eum ridébunt:
   
   “Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum * et præváluit in insídiis suis.”
   
   Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. Sperávi in misericórdia Dei * in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
   
   Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est; * in conspéctu sanctórum tuórum
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
   Ant.
In primo nocturno, anno II
De libro Ieremíæ prophétæ
   Tu autem, Dómine, demonstrásti mihi et cognóvi; tunc ostendísti mihi ópera eórum. Et ego quasi agnus mansuétus qui portátur ad víctimam; et non cognóvi quia super me cogitavérunt consília: " Cædámus lignum in vigóre eius et eradámus eum de terra vivéntium, et nomen eius non memorétur ámplius. " Tu autem, Dómine exercítuum, qui iúdicas iuste et probas renes et corda: vídeam ultiónem tuam ex eis; tibi enim revelávi causam meam.
   
   Iustus quidem tu es, Dómine, si dísputem tecum; verúmtamen de iudíciis loquar ad te. Quare via impiórum prosperátur? Bene est ómnibus qui prævaricántur et iníque agunt. Plantásti eos et radícem misérunt, profíciunt et fáciunt fructum; prope es tu ori eórum et longe a rénibus eórum. Et tu, Dómine, nosti me, vidísti me et probásti cor meum tecum; ségrega eos quasi gregem ad víctimam et sanctífica eos in diem occisiónis. Usquequo lugébit terra et herba omnis regiónis siccábitur propter malítiam habitántium in ea? Consúmptum est ánimal et vólucre, quóniam dixérunt: " Non vidébit novíssima nostra. " Si cum pedítibus currens laborásti, quómodo conténdere póteris cum equis? Cum autem in terra pacis secúrus fúeris, quid fácies in silva condénsa Iordánis? Nam et fratres tui et domus patris tui, étiam ipsi fraudulénter egérunt advérsum te et clamavérunt post te plena voce; ne credas eis, cum locúti fúerint tibi bona.
   
   Relíqui domum meam, dimísi hereditátem meam; dedi diléctam ánimæ meæ in manu inimicórum eius. Facta est mihi heréditas mea quasi leo in silva; dedit contra me vocem, ídeo odívi eam. Numquid avis díscolor heréditas mea mihi? Numquid aves in circúitu contra eam? Veníte, congregámini, omnes béstiæ campi, properáte ad devorándum. Pastóres multi demolíti sunt víneam meam, conculcavérunt partem meam; dedérunt portiónem meam desiderábilem in desértum solitúdinis. Posuérunt eam in dissipatiónem; lugétque coram me desoláta, vastáta est omnis terra, quia nullus est qui recógitet corde. Super omnes colles in desérto venérunt vastatóres, quia gládius Dómini dévorat ab extrémo terræ usque ad extrémum eius; non est pax univérsæ carni. Seminavérunt tríticum et spinas messuérunt, laboravérunt, et non eis próderit; confundémini a frúctibus vestris propter iram furóris Dómini.
   
   r. O Iuda, qui dereliquísti consílium pacis et cum Iudæis consiliátus es, trigínta argénteis vendidísti sánguinem iustum, * Et pacis ósculum ferébas, quam in péctore non habébas. v. Verax datur fallácibus, pium flagéllat ímpius. * Et pacis. v. Glória Patri. * Et pacis.
   
In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis (Sermo in Fer. 4 Hebd. Sanctæ, 3-4: EC 5, 58-59)
   Vidimus eum et non erat ei aspéctus, nec speciósum forma præ fíliis hóminum, sed oppróbrium hóminum, tamquam leprósum; novíssimum virórum, plane virum dolórum, a Deo percússum et humiliátum; ita ut nulla esset ei spécies neque decor. O novíssimum, et altíssimum! O húmilem, et sublímem! O oppróbrium hóminum, et glóriam angelórum! Nemo illo sublímior, neque humílior. Dénique sputis íllitus est, oppróbriis saturátus est, morte turpíssima condemnátus est, cum scelerátis deputátus est. Nihílne merébitur vel ista humílitas, quæ hunc habet modum, immo quæ tam est ultra modum? Sicut est patiéntia singuláris, sic humílitas admirábilis, útraque sine exémplo.
   
Utrámque tamen magnífice causa ipsa comméndat; nimírum cáritas est. Propter nímiam enim caritátem suam qua diléxit nos Deus, ut servum redímeret, nec Pater Fílio, nec sibi Fílius ipse pepércit. Vere nímiam, quia et hæc mensúram excédit, modum súperat, plane superéminens univérsis. Nec sane áliud áliquid patiéntiam hanc et humilitátem æque illústrat, quam quod trádidit in mortem ánimam suam et peccáta multórum tulit, étiam pro transgressóribus rogans, ut non perírent. Fidélis sermo, et omni acceptióne dignus! Quia enim vóluit, oblátus est. Non modo vóluit et oblátus est, sed quia vóluit. Solus nimírum potestátem hábuit ponéndi ánimam suam: nemo eam ábstulit ab eo; óbtulit ultro.
Cum accepísset acétum dixit: Consummátum est. Nihil restat impléndum iam non est quod exspéctem. Et inclináto cápite, factus obœdiens usque ad mortem, trádidit spíritum. Quis tam fácile quando vult dormit? Magna quidem infírmitas mori; sed plane sic mori, virtus imménsa. Nempe quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus. Solus in mortem trádidit ánimam suam, qui solus virtúte própria regréssus est ad vitam. Solus potestátem hábuit ponéndi, qui solus facultátem æque hábuit líberam resuméndi, impérium habens vitæ et mortis.
   r. Iudas, mercátor péssimus, ósculo pétiit Dóminum. Ille, ut agnus, ínnocens non negat Iudæ ósculum. * Denariórum número Christum Iudæis trádidit. v. Mélius illi erat si natus non fuísset. * Denariórum. v. Glória Patri. * Denariórum.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Deus, qui pro nobis Fílium tuum crucis patíbulum subíre voluísti, ut inimíci a nobis expélleres potestátem, * concéde nobis fámulis tuis, ut resurrectiónis grátiam consequámur. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut