v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Lætáre, cælum, désuper, appláude, tellus ac mare: Christus resúrgens post crucem vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit, dies salútis cérnitur, quo mundus Agni sánguine refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis pássio, est críminis remíssio; illæ ́ sa virtus pérmanet, victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei hic, ut fidéles créderent se posse post resúrgere, vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum causa bonórum tálium colámus omnes strénue tanto repléti múnere.
Esto perénne méntibus paschále, Iesu, gáudium, et nos renátos grátiæ tuis triúmphis ággrega.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prǽnites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
 Ant. 1. Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
 Ant. 1.
Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis
Domini res gestas narrare laudare est (Cassiodorus ).
I
 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Confitémini Deo deórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Confitémini Dómino dominórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Qui facit mirabília magna solus, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Qui fecit cælos in intelléctu, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Qui expándit terram super aquas, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Qui fecit luminária magna, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
 
 solem, ut præésset diéi, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
 
 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
 Ant.
 Ant. 2. Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
 Ant. 2.
II
 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Qui edúxit Israel de médio eórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
 
 in manu poténti et bráchio exténto, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Et tradúxit Israel per médium eius, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
 Ant.
 Ant. 3. Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
 Ant. 3.
III
 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Qui percússit reges magnos, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
 
 et occídit reges poténtes, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Sehon regem Amorræórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
 
 et Og regem Basan, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Et dedit terram eórum hereditátem, * quóniam in ætérnum misericórdia eius,
 
 hereditátem Ísrael servo suo *,quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, * quóniam in ætérnum misericórdia eius;
 
 et redémit nos ab inimícis nostris, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Qui dat escam omni carni, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Confitémini Deo cæli, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
 Ant.
In secundo nocturno, anno I
Ex Constitutióne Sacrosánctum Concílium Concílii Vaticáni secúndi de sacra Litúrgia (Nn. 5-6)
 Deus, qui omnes hómines vult salvos fíeri et ad agnitiónem veritátis veníre, multifáriam multísque modis olim loquens pátribus in prophétis, ubi venit plenitúdo témporis, misit Fílium suum, Verbum carnem factum, Spíritu Sancto unctum, ad evangelizándum paupéribus, ad sanándos contrítos corde, médicum carnálem et spiritálem, mediatórem Dei et hóminum. Ipsíus namque humánitas, in unitáte persónæ Verbi, fuit instruméntum nostræ salútis. Quare in Christo nostræ reconciliatiónis procéssit perfécta placátio, et divíni cultus nobis est índita plenitúdo.
 
 Hoc autem humánæ redemptiónis et perféctæ Dei glorificatiónis opus, cui divína magnália in pópulo Véteris Testaménti, prælúserant, adimplévit Christus Dóminus, præcípue per suæ beátæ passiónis, ab ínferis resurrectiónis et gloriósæ ascensiónis paschále mystérium, quo mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Nam de látere Christi in cruce dormiéntis ortum est totíus Ecclésiæ mirábile sacraméntum. Ideóque, sicut Christus missus est a Patre, ita et ipse apóstolos, replétos Spíritu Sancto, misit, non solum ut, prædicántes Evangélium omni creatúræ, annuntiárent Fílium Dei morte sua et resurrectióne nos a potestáte Sátanæ et a morte liberásse et in regnum Patris transtulísse, sed étiam ut, quod annuntiábant, opus salútis per sacrifícium et sacraménta, circa quæ tota vita litúrgica vertit, exercérent.
 
 Sic per baptísmum hómines pascháli Christi mystério inserúntur: commórtui, consepúlti, conresuscitáti, Spíritum accípiunt adoptiónis filiórum, in quo clamámus: Abba, Pater! et ita fiunt veri adoratóres, quos Pater quærit. Simíliter quotiescúmque domínicam cenam mandúcant, mortem Dómini annúntiant, donec véniat.
 
 r. Tulérunt Dóminum meum, et néscio ubi posuérunt eum. Dicunt ei ángeli: Noli flere, María; * Surréxit sicut dixit; præcédet vos in Galilæam; ibi eum vidébitis, allelúia, allelúia. v. Dum ergo fleret, inclinávit se et prospéxit in monuméntum, et vidit duos ángelos in albis sedéntes qui dicunt ei: * Surréxit. v. Glória Patri. * Surréxit.
 
In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis (Sermo in Dom. infra Oct. Assumpt., 1-2: EC 5, 262-263)
 Veheménter quidem nobis, dilectíssimi, vir unus et múlier una nocuére; sed, grátias Deo, per unum nihilóminus virum et mulíerem unam ómnia restaurántur, nec sine magno fénore gratiárum. Neque enim sicut delíctum, ita et donum; sed excédit damni æstimatiónem benefícii magnitúdo. Sic nimírum prudentíssimus ártifex, quod quassátum fúerat, non confrégit, sed utílius omníno refécit, ut vidélicet novum nobis Adam formáret ex véteri et Evam transfúnderet in Maríam. Et quidem suffícere póterat Christus: síquidem et nunc omnis sufficiéntia nostra ex eo est; sed nobis bonum non erat esse hóminem solum. Cóngruum magis, ut adésset nostræ reparatióni sexus utérque, quorum corruptióni neuter defuísset.
 
 Fidélis plane et præpotens Mediátor Dei et hóminum, homo Christus Iesus, sed divínam in eo veréntur hómines maiestátem. Absórpta vidétur in deitátem humánitas, non quod sit mutáta substántia, sed afféctio deificáta. Non sola illi cantátur misericórdia, cantátur páriter et iudícium, quia etsi dídicit ex his quæ passus est compassiónem, ut miséricors fíeret, habet tamen et iudiciáriam potestátem. Dénique Deus noster ignis consúmens est. Quidni vereátur peccátor accédere ne, quemádmodum fluit cera a fácie ignis, sic péreat ipse a fácie Dei?
 
 Itaque iam ne ipsa múlier benedícta in muliéribus vidébitur otiósa; inveniétur équidem locus eius in hac reconciliatióne. Opus est enim mediatóre ad Mediatórem istum, nec alter nobis utílior quam María. Crudélis nímium Eva per quam serpens antíquus pestíferum étiam ipsi viro virus infúdit; sed fidélis María, quæ salútis antídotum et viris et muliéribus propinávit. Illa enim minístra seductiónis, hæc propitiatiónis; illa suggéssit prævaricatiónem, hæc ingéssit redemptiónem.
 
 r. Ego sicut vitis fructificávi suavitátem odóris, allelúia. * Transíte ad me omnes, qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis adimplémini, allelúia, allelúia. v. Ego diligéntes me díligo, et qui mane vigiláverint ad me invénient me. * Transíte. v. Glória Patri. * Transíte.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.