Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Conscientia discussio, quam sequi potest actus pœnitentialis ut in Missa.
   Confíteor Deo omnipoténti et vobis, fratres, quia peccávi nimis cogitatióne, verbo, ópere et omissióne:
   
et, percutientes sibi pectus, dicunt:
   mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa.
   
Deinde prosequuntur:
   Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, omnes Angelos et Sanctos, et vos, fratres, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.
   
   v. Misereátur nostri omnípotens Deus et, dimissís peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam ætérnam. r. Amen.
   
Hymnus
Iesu, redémptor sǽculi, Verbum Patris altíssimi, lux lucis invisíbilis, custos tuórum pérvigil.
Tu fabricátor ómnium discrétor atque témporum, fessa labóre córpora noctis quiéte récrea.
Qui frangis ima tártara, tu nos ab hoste líbera, ne váleat sedúcere tuo redémptos sánguine.
Ut, dum graváti córpore, brevi manémus témpore, sic caro nostra dórmiat ut mens sopórem nésciat.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prænites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
   Ant. Allelúia, allelúia, allelúia, allelúia.
   Ant.
Psalmus 15 (16)
Dominus pars hereditatis meæ
Deus suscitavit Iesum solutis doloribus mortis (Act ).
   Consérva me, Deus, * quóniam sperávi in te.
   
   Dixi Dómino: «Dóminus meus es tu, * bonum mihi non est sine te».
   
   In sanctos, qui sunt in terra, ínclitos viros, * omnis volúntas mea in eos.
   
   Multiplicántur dolóres eórum, * qui post deos aliénos acceleravérunt.
   
   Non effúndam libatiónes eórum de sanguínibus, * neque assúmam nómina eórum in lábiis meis.
   
   Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: * tu es qui détines sortem meam.
   
   Funes cecidérunt mihi in præcláris; * ínsuper et heréditas mea speciósa est mihi.
   
   Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum; * ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.
   
   Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper; * quóniam a dextris est mihi non commovébor.
   
   Propter hoc lætátum est cor meum, et exsultavérunt præcórdia mea; * ínsuper et caro mea requiéscet in spe.
   
   Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, * nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
   
   Notas mihi fácies vias vitæ, plenitúdinem lætítiæ cum vultu tuo, * delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Allelúia, allelúia, allelúia, allelúia.
   Ant.
Lectio brevis (1 Th 5, 23-24)
   Ipse Deus pacis sanctíficet vos per ómnia, et ínteger spíritus vester et ánima et corpus sine queréla in advéntu Dómini nostri Iesu Christi servétur. Fidélis est, qui vocat vos, qui étiam fáciet.
   
   r. In manus tuas, Dómine, Comméndo spíritum meum, * Allelúia, allelúia. v. Redemísti nos, Dómine Deus veritátis. * Allelúia, allelúia. Glória Patri. * Allelúia, allelúia.
   
   Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace. (T. P. Allelúia.)
   Ant.
Canticum evangelicum Lc 2, 29-32
Christus lumen gentium et gloria Israël
   Nunc ✠ dimíttis servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in pace,
   
   quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum,
   
   quod parásti * ante fáciem ómnium populórum,
   
   lumen ad revelatiónem géntium * et glóriam plebis tuæ Israël.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace. (T. P. Allelúia.)
   Ant.
   Orémus.
   
   Domine Deus noster, diurno labore fatigatos, quieto sopore nos refove, ut, tuo semper auxilio creati, tibi corpore simus et mente devoti. Per Christum.
   
Deinde dicitur, etiam a solo, benedictio:
   Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. r. Amen.
   
Antiphona finale ad Beatam Mariam Virginem
Regína cæli, lætáre, allelúia,
quia quem meruisti portáre, allelúia,
resurréxit sicut dixit, allelúia;
ora pro nobis Deum, allelúia.
Retour en haut