v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Per crucem, Christe, quǽsumus,
ad vitæ transfer præmium
quos ligni fixus stípite
dignátus es redímere.
 
Tuæ legis artículus
vetus cassat chirógraphum;
antíqua perit sérvitus,
vera libértas rédditur.
 
Patri, tibi, Paráclito
sit æqua, Iesu, glória,
qui nos crucis victória
concédis usque pérfrui. Amen.
 Ant. In pace factus est locus eius, et in Sion habitátio eius.
 Ant.
Psalmus 26 (27)
In periculis fiducia
Ecce tabernaculum Dei cum hominibus (Ap 21, 3).
 Dóminus illuminátio mea et salus mea, * quem timébo?
 
 Dóminus protéctor vitæ meæ, * a quo trepidábo?
 
 Dum apprópiant super me nocéntes, * ut edant carnes meas;
 
 qui tríbulant me et inimíci mei, * ipsi infirmáti sunt et cecidérunt.
 
 Si consístant advérsum me castra, * non timébit cor meum;
 
 si exsúrgat advérsum me prœlium, * in hoc ego sperábo.
 
 Unum pétii a Dómino, hoc requíram: * ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ,
 
 ut vídeam voluptátem Dómini * et vísitem templum eius.
 
 Quóniam occultábit me in tentório suo, * in die malórum.
 
 Abscóndet me in abscóndito tabernáculi sui, * in petra exaltábit me.
 
 Et nunc exaltátur caput meum * super inimícos meos in circúitu meo.
 
 Immolábo in tabernáculo eius hóstias vociferatiónis, * cantábo et psalmum dicam Dómino.
 
 Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi, * miserére mei et exáudi me.
 
 De te dixit cor meum: «Exquírite fáciem meam!». * Fáciem tuam, Dómine, exquíram.
 
 Ne avértas fáciem tuam a me, * ne declínes in ira a servo tuo.
 
 Adiútor meus es tu, ne me reícias * neque derelínquas me, Deus salútis meæ.
 
 Quóniam pater meus et mater mea dereliquérunt me, * Dóminus autem assúmpsit me.
 
 Osténde mihi, Dómine, viam tuam * et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos.
 
 Ne tradíderis me in ánimam tribulántium me; quóniam insurrexérunt in me testes iníqui * et qui violéntiam spirant.
 
 Credo vidére bona Dómini * in terra vivéntium.
 
 Exspécta Dóminum, viríliter age, * et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 29 (30)
Gratiarum actio pro liberatione a morte
Christus post resurrectionem gloriosam Patri gratias agit (Cassiodorus).
 Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me, * nec delectásti inimícos meos super me.
 
 Dómine Deus meus, clamávi ad te, * et sanásti me.
 
 Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam, * vivificásti me, ut non descénderem in lacum.
 
 Psállite Dómino, sancti eius, * et confitémini memóriæ sanctitátis eius,
 
 quóniam ad moméntum indignátio eius * et per vitam volúntas eius.
 
 Ad vésperum demorátur fletus, * ad matutínum lætítia.
 
 Ego autem dixi in securitáte mea: * «Non movébor in ætérnum».
 
 Dómine, in voluntáte tua * præstitísti decóri meo virtútem;
 
 avertísti fáciem tuam a me, * et factus sum conturbátus.
 
 Ad te, Dómine, clamábam * et ad Deum meum deprecábar.
 
 Quæ utílitas in sánguine meo, * dum descéndo in corruptiónem?
 
 Numquid confitébitur tibi pulvis * aut annuntiábit veritátem tuam?
 
 Audívit Dóminus et misértus est mei, * Dóminus factus est adiútor meus.
 
 Convertísti planctum meum in choros mihi, * conscidísti saccum meum et accinxísti me lætítia,
 
 ut cantet tibi glória mea et non táceat. * Dómine Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 75 (76)
Gratiarum actio pro victoria
Videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli (Mt 24, 30).
 Notus in Iudǽa Deus, * in Israel magnum nomen eius.
 
 Et est in Salem tabernáculum eius, * et habitátio eius in Sion.
 
 Ibi confrégit coruscatiónes arcus, * scutum, gládium et bellum.
 
 Illúminans tu, Mirábilis, * a móntibus direptiónis.
 
 Spoliáti sunt poténtes corde, dormiérunt somnum suum, * et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.
 
 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, * dormitavérunt auríga et equus.
 
 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? * Ex tunc ira tua.
 
 De cælo audítum fecísti iudícium; * terra trémuit et quiévit,
 
 cum exsúrgeret in iudícium Deus, * ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
 
 Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, * et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.
 
 Vovéte et réddite Dómino Deo vestro; * omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,
 
 ei, qui aufert spíritum príncipum, * terríbili apud reges terræ.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. In pace factus est locus eius, et in Sion habitátio eius.
 Ant.
Lectio brevis (1 Io 2, 8b-10)
 Ténebræ tránseunt, et lumen verum iam lucet. Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit, in ténebris est usque adhuc. Qui díligit fratrem suum, in lúmine manet, et scándalum ei non est.
 
 v. Sepúlto Dómino, signavérunt monuméntum. r. Ponéntes mílites qui custodírent illud.
 
 Orémus.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Omnípotens sempitérne Deus, cuius Unigénitus ad inferióra terræ descéndit, unde et gloriósus ascéndit, † concéde propítius, ut fidéles tui, cum eo consepúlti in baptísmate, * ipso resurgénte, ad vitam profíciant sempitérnam. Qui tecum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.