Die 11 aprilis
 1. Memória sancti Stanislái, epíscopi et mártyris, qui, inter iniúrias témporis sui, humanitátis ac christianórum morum defénsor constantíssimus, ut bonus pastor Ecclésiam Cracoviénsem rexit, páuperes adiúvit, cléricos quotánnis invísit, demum, cum divína mystéria celebráret, a Bolesláo rege Polóniæ, quem increpáverat, occísus est.
 
 2. Pérgami in Asia, commemorátio sancti Antípæ, qui, testis fidélis, sicut beátus Ioánnes dicit in Apocalypsi, pro nómine Iesu martyrium consummávit.
 
 3. Item commemorátio sancti Philíppi, epíscopi Gortynæ in ínsula Creta, qui, tempóribus Marci Antoníni Veri et Lúcii Aurélii Cómmodi imperatórum, Ecclésiam eídem créditam et a furóre gentílium et ab hæreticórum insídiis fórtiter tutátus est.
 
 4. Salónæ in Dalmátia, sancti Domniónis, epíscopi et mártyris, qui in persecutióne Diocletiáni imperatóris occísus esse fertur.
 
 5. Apud Gazam in Palæstína, sancti Barsanúphii, anachorétæ, qui, ægyptius génere, singulári contemplatiónis virtúte præditus fuit et integritáte vitæ exímius.
 
 6. Spoléti in Umbria, sancti Isaac, rriónachi, e Syriæ pártibus orti et monastérii Montis Luci fundatóris, cuius virtútes sanctus Gregórius papa Magnus commémorat.
 
 7 *. In Calábria, beáti Lanuíni, qui, sancti Brunónis sócius ac succéssor, fundatóris spíritus in Ordinis Cartusiénsis monastériis constituéndis intérpres egrégius éxstitit.
 
 8 *. Apud Conímbriam in Lusitánia, beátæ Sánciæ, vírginis, quæ, fília Sáncii regis Primi, monastérium moniálium Cisterciénsium Cellénse fundávit et ibídem hábitum regulárem índuit.
 
 9 *. Cúnei in Subalpínis, beáti Angeli de Clavásio (Antónii) Carletti, presbyteri ex Ordine Minórum, doctrína, prudéntia ac caritáte insígnis.
 
 10 *. Londínii in Anglia, beáti Geórgii Gervase, presbyteri ex Ordine Sancti Benedícti et mártyris, qui, alúmnus Collégii Anglórum Duacénsis, etsi sub lacóbo rege Primo bis per tempus ministérii pastorális in pátria captus, constánter tamen fidem cathólicam usque ad suspéndium proféssus est.
 
 11. Lucæ in Itália, sanctæ Gemmæ Galgani, vírginis, quæ, domínicæ Passiónis contemplatióne et dolóribus patiénter tolerátis insígnis, vigínti quinque annos nata, angélicam vitam die Sábbati Sancti consummávit.
 
 12 *. Ibídem, beátæ Hélenæ Guerra, vírginis, quæ Congregatiónem Oblatárum Spíritus Sancti ad puéllas erudiéndas instítuit et christifidéles de cooperatióne Spíritus in œconómia salútis mire mónuit.
 
 13 *. In campo exítii Oświęcim seu P uschmitz prope Cracóviam in Polónia, beáti Symproniáni Ducki, religiósi ex Ordine Fratrum Minórum Capuccinórum et mártyris, qui, bello furénte, ob fidelitátem erga Christum comprehénsus per cruciátus martyrium complévit.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Col 3,1-4)
 Si conresurrexístis Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens; quæ sursum sunt sápite, non quæ supra terram. Mórtui enim estis, et vita vestra abscóndita est cum Christo in Deo! Cum Christus apparúerit, vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.