v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Veníte, servi, súpplices, et mente et ore extóllite dignis beátum láudibus nomen Dei cum cántico.
Hoc namque tempus illud est, quo sæculórum iúdicem iniústa morti trádidit mortálium senténtia.
Et nos amóre débito, timóre iusto súbditi, advérsus omnes ímpetus quos sævus hostis íncutit.
Unum rogémus et Patrem Deum regémque Fílium simúlque Sanctum Spíritum, in Trinitáte Dóminum. Amen.
 Ant. Tráditus est propter delícta nostra, et resurréxit propter iustificatiónem nostram, allelúia.
 Ant.
Psalmus 118 (119), 33-40
V (He)
 Legem pone mihi, Dómine, viam iustificatiónum tuárum, * et servábo eam semper.
 
 Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam * et custódiam illam in toto corde meo.
 
 Deduc me in sémitam præceptórum tuórum, * quia ipsam vólui.
 
 Inclína cor meum in testimónia tua * et non in avarítiam.
 
 Avérte óculos meos, ne vídeant vanitátem; * in via tua vivífica me.
 
 Súscita servo tuo elóquium tuum, * quod est ad timórem tuum.
 
 Amove oppróbrium meum, quod suspicátus sum, * quia iudícia tua iucúnda.
 
 Ecce concupívi mandáta tua; * in iustítia tua vivífica me.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Tráditus est propter delícta nostra, et resurréxit propter iustificatiónem nostram, allelúia.
 Ant.
Lectio brevis (1 Cor 15, 20-22)
 Christus resurréxit a mórtuis, primítiæ dormiéntium. Quóniam enim per hóminem mors, et per hóminem resurréctio mortuórum: sicut enim in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur.
 
 v. Hæc dies quam fecit Dóminus, allelúia. r. Exsultémus et lætémur in ea, allelúia.
 
 Orémus.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Concéde nobis, Dómine, lux ardens caritátis ætérnæ, ut tua semper caritáte fervéntes, te super ómnia et fratres propter te uno diligámus amóre. Per Christum.
 
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.