v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Lætáre, cælum, désuper, appláude, tellus ac mare: Christus resúrgens post crucem vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit, dies salútis cérnitur, quo mundus Agni sánguine refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis pássio, est críminis remíssio; illæ ́ sa virtus pérmanet, victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei hic, ut fidéles créderent se posse post resúrgere, vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum causa bonórum tálium colámus omnes strénue tanto repléti múnere.
Esto perénne méntibus paschále, Iesu, gáudium, et nos renátos grátiæ tuis triúmphis ággrega.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prǽnites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
 Ant. 1. Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
 Ant. 1.
Psalmus 54 (55)
Contra perfidum amicum
Cœpit Iesus pavere et tædere (Mc 14, 33).
I
 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam † et ne abscondáris a deprecatióne mea; * inténde mihi et exáudi me.
 
 Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum * a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris.
 
 Quóniam devolvérunt in me iniquitátem * et in ira molésti erant mihi.
 
 Cor meum torquétur intra me, * et formído mortis cécidit super me.
 
 Timor et tremor venérunt super me, * et contéxit me pavor.
 
 Et dixi: «Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, * et volábo et requiéscam?
 
 Ecce elongábo fúgiens * et manébo in solitúdine.
 
 Exspectábo eum, qui salvum me fáciat * a spíritu procéllæ et tempestáte».
 
 Díssipa, Dómine, dívide línguas eórum, * quóniam vidi violéntiam et contentiónem in civitáte.
 
 Die ac nocte circúmeunt eam super muros eius, † iníquitas et labor et insídiæ in médio eius; * et non defécit de platéis eius frauduléntia et dolus.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
 Ant.
 Ant. 2. Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
 Ant. 2.
II
 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, * sustinuíssem útique;
 
 et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, * abscondíssem me fórsitan ab eo.
 
 Tu vero, homo coæquális meus, * familiáris meus et notus meus,
 
 qui simul habúimus dulce consórtium: * in domo Dei ambulávimus in concúrsu.
 
 [Véniat mors super illos, et descéndant in inférnum vivéntes,
 
 quóniam nequítiæ in habitáculis eórum, in médio eórum. ]
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
 Ant.
 Ant. 3. Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
 Ant. 3.
III
 Ego autem ad Deum clamábo, * et Dóminus salvábit me.
 
 Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, * et exáudiet vocem meam.
 
 Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, * quóniam in multis sunt advérsum me.
 
 Exáudiet Deus et humiliábit illos, * qui est ante sǽcula.
 
 Non enim est illis commutátio, * et non timuérunt Deum.
 
 Exténdit manum suam in sócios; * contaminávit fœdus suum.
 
 Lene super butyrum est os eius, * pugna autem cor illíus:
 
 mollíti sunt sermónes eius super óleum, * et ipsi sunt gládii destrícti.
 
 Iacta super Dóminum curam tuam, † et ipse te enútriet; * non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto.
 
 Tu vero, Deus, dedúces eos * in púteum intéritus.
 
 Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; * ego autem sperábo in te, Dómine.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
 Ant.
In primo nocturno, anno II )
De Actibus Apostolórum 15, 5-35
 Surrexérunt quidam de hæresi pharisæórum qui credíderant, dicéntes: «Opórtet circumcídere eos, præcípere quoque serváre legem Móysis!» Convenerúntque apóstoli et presbýteri vidére de verbo hoc. Cum autem magna conquisítio fíeret, surgens Petrus dixit ad eos: «Viri fratres, vos scitis quóniam ab antíquis diébus in vobis elégit Deus per os meum audíre gentes verbum evangélii et crédere; et qui novit corda, Deus testimónium perhíbuit illis dans Spíritum Sanctum sicut et nobis et nihil discrévit inter nos et illos fide puríficans corda eórum. Nunc ergo quid tentátis Deum impónere iugum super cervícem discipulórum, quod neque patres nostri neque nos portáre potúimus? Sed per grátiam Dómini Iesu crédimus salvári quemádmodum et illi.»
 
 Tácuit autem omnis multitúdo, et audiébant Bárnabam et Paulum narrántes quanta fecísset Deus signa et prodígia in géntibus per eos. Et postquam tacuérunt, respóndit Iacóbus dicens: «Viri fratres, audíte me. Símeon narrávit quemádmodum primum Deus visitávit súmere ex géntibus pópulum nómini suo, et huic concórdant verba Prophetárum, sicut scriptum est: Post hæc revértar et reædificábo tabernáculum David quod décidit, et dirúta eius reædificábo et érigam illud, ut requírant réliqui hóminum Dóminum et omnes gentes, super quas invocátum est nomen meum, dicit Dóminus fáciens hæc nota a sæculo. Propter quod ego iúdico non inquietári eos qui ex géntibus convertúntur ad Deum, sed scríbere ad eos ut abstíneant se a contaminatiónibus simulacrórum et fornicatióne et suffocáto et sánguine. Móyses enim a generatiónibus antíquis habet in síngulis civitátibus, qui eum prdicent in synagógis, ubi per omne sábbatum légitur.»
 
 Tunc plácuit apóstolis et presbýteris cum omni ecclésia eléctos viros ex eis míttere Antiochíam cum Paulo et Bárnaba: Iudam qui cognominátur Barsábbas, et Silam, viros primos in frátribus, scribéntes per manum eórum: «Apóstoli et presbýteri fratres his qui sunt Antiochíæ et Sýriæ et Cilíciæ frátribus ex géntibus, salútem! Quóniam audívimus quia quidam ex nobis quibus non mandávimus, exeúntes turbavérunt vos verbis everténtes ánimas vestras, plácuit nobis colléctis in unum elígere viros et míttere ad vos cum caríssimis nobis Bárnaba et Paulo, homínibus, qui tradidérunt ánimas suas pro nómine Dómini nostri Iesu Christi. Mísimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis réferent éadem.
 
 Visum est enim Spirítui Sancto et nobis nihil ultra impónere vobis óneris quam hæc necessário: abstinére ab idolóthytis et sánguine et suffocátis et fornicatióne; a quibus custodiéntes vos bene agétis. Valéte.»
 
 Illi ígitur dimíssi descendérunt Antiochíam et congregáta multitúdine, tradidérunt epístulam; quam cum legíssent, gavísi sunt super consolatióne. Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophétæ, verbo plúrimo consoláti sunt fratres et confirmavérunt. Facto autem témpore, dimíssi sunt cum pace a frátribus ad eos qui míserant illos. Paulus autem et Bárnabas demorabántur Antiochíæ docéntes et evangelizántes cum áliis plúribus verbum Dómini.
 
 r. Hymnum cantáte nobis, allelúia; * Quómodo cantábimus cánticum Dómini in terra aliéna? Allelúia, allelúia. v. Super flúmina Babylónis illic sédimus et flévimus, dum recordarémur tui, Sion. * Quómodo. v. Glória Patri. * Quómodo.
 
In secundo nocturno, anno II )
Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De Spíritu Sancto (Lib. 1, c. 9, Nn. 107-110: CSEL 79, 61-63)
 Mortuus secúndum carnem Christus, in eo útique mórtuus, quod suscépit ex Vírgine, non in eo quod habébat ex Patre. In eo enim mórtuus, in quo crucifíxus est Christus. Spíritus autem Sanctus non pótuit crucifígi, quia carnem et ossa non hábuit. Sed crucifíxus est Dei Fílius qui carnem et ossa suscépit, ut in illa cruce nostræ carnis tentaménta moreréntur. Suscépit enim quod non erat, ut celáret quod erat; celávit quod erat, ut tentarétur in eo et redimerétur quod non erat, ut ad id quod erat per id quod non erat nos vocáret.
 
 O divínum crucis illíus sacraméntum, in qua hæret infírmitas, virtus líbera est, affigúntur vítia, erigúntur tropa. Unde quidam sanctus ait: Confíge clavis a timóre tuo carnes meas. Non férreis clavis ait, sed timóris et fídei; veheméntior est enim virtútis strictúra quam pœnæ. Dénique Petrum, cum usque in átrium príncipis sacerdótum Dóminum sequerétur, quem nemo ligáverat, fides vínxerat, et quem fides vinxit, pœna non solvit, rursus cum ligarétur a Iudæis, devótio solvit, pœna non ténuit, quia non recéssit a Christo.
 
 Ergo et tu crucifíge peccátum, ut moriáris peccáto. Qui enim peccáto móritur, Deo vivit. Vivas ei qui Fílio próprio non pepércit, ut in illíus córpore nostras crucifígeret passiónes. Pro nobis enim mórtuus est Christus, ut nos in illíus redivívo córpore viverémus. Mórtua est ergo in illo non vita nostra, sed culpa. Qui peccáta nostra, inquit, pértulit córpore suo super lignum, ut a peccátis nostris separáti, cum iustítia vivámus, cuius vúlnere plagárum sanáti estis. Lignum ígitur illud velut quædam nostræ navis salútis vectúra nostra, non pœna est – ália enim salus est vectúra salútis ætérnæ – , dum mortem expeténdo non séntio, dum pœnam contemnéndo non pátior, dum metum néscio neglegéndo.
 
 r. Bonum est confitéri Dómino, allelúia, * Et psállere, allelúia. v. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. * Et psállere. v. Glória Patri. * Et psállere.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.