Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

Die 6 maii
   1. Commemorátio sancti Lúcii Cyrenæi, qui in Actibus Apostolórum inter prophétas et doctóres Ecclésiæ, quæ erat Antiochíæ, adnumerátur.
   
   2. Lambæsi in Numídia, sanctórum mártyrum Mariáni, lectóris, et lacóbi, diáconi, quorum prior, cum iamprídem infestatiónes deciánæ persecutiónis in confessióne Christi vicísset, íterum cum caríssimo colléga tentus est et ambo, post dira supplícia, divína grátia confortáti, novíssime cum multis áliis gládio consummáti sunt.
   
   3. Medioláni in Ligúria, sancti Venérii, epíscopi, qui sancti Ambrósii fuit discípulus et diáconus, Africæ epíscopis cléricos misit adiutórium et sancto loánni Chrysóstomo éxsuli subvénit.
   
   4. Romæ, sanctæ Benedíctæ, vírginis, quæ, sanctimoniális, narránte Gregório papa Magno, trigésima die post mortem sanctæ Gal1æ, cui máxime præ céteris dilécta erat, in Deo, sicut ipsa depopóscerat, quiévit.
   
   5. Lindisfárnæ in Northúmbria, sancti Eadbérti, epíscopi, qui sancto Cuthbérto succéssit et sciéntia Scripturárum præceptorúmque cæléstium observántia ac præsértim elemosynárum largitáte enítuit.
   
   6. Barcinóne in Hispánia, sancti Petri Nolásco, presbyteri, qui, una cum sancto Raymúndo de Penyafort et lacóbo Aragóniæ rege Primo, Ordinem Beátæ Maríæ de Mercéde pro redemptióne captivórum instituísse créditur, témpore infidélium potestátis labórem et stúdium in componéndam pacem et in christiános a servitútis iugo sublevándos alácriter impéndens.
   
   7 *. Monte Politiáno in Etrúria, beáti Bartholomæi Pucci-Franceschi, presbyteri ex Ordine Minórum, qui, uxórem filiósque et divítias pro Dei amóre relínquens, paupérculus Christi factus est.
   
   8 *. Londínii in Anglia, beatórum Eduárdi Jones et Antónii Middleton, presbyterórum et mártyrum, qui sub Elisabeth regína Prima propter sacerdótium ad iánuas domórum, quas habitábant, furcis suspénsi sunt ferróque dissécti.
   
   9 *. In Quebéco Cánadæ província, beáti Francísci de Montmorency-Lava1, epíscopi, qui sedem episcopálem illic constítuit et quinquagínta fere annos ad confirmándam et augéndam Ecclésiam in ingénti Américæ Septemtrionális regióne usque ad sinum mexicánum totum ánimum inténdit.
   
   10 *. Cáiri in Ægýpto, beátæ Maríæ Catharínæ Troiani, vírginis e Tértio Ordine Sancti Francísci, quæ, ex Itália in Ægyptum missa, novam famíliam Sorórum Franciscanárum Missionariárum ibídem fundávit.
   
   11 *. Romæ, beátæ Annæ Rosæ Gattorno, religiósæ, quæ, materfamílias, postquam vídua evásit, ad Dóminum proximúmque totam se devóvit et Fílias Sanctæ Annæ Matris Maríæ Immaculátæ instítuit, summa ope in ægrótos, infírmos et inérmem infántiam enítens, in quorum vultu Christum páuperem contemplabátur.
   
   12 *. Prope Monáchium Baváriæ in Germánia, beatórum Henríci Kaczorowski et Casimíri Gostyński, presbyterórum et mártyrum, qui, e Polónia more militári a persecutóribus humánæ dignitátis invása vi dedúcti, in castris detentiónis Dacháni mortífero vapóre inquináti pro Christi fide vitam fudérunt.
   
   Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
   
   r. Deo grátias.
   
   v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
   
Lectio brevis (1Cor15,13-14.16-17.20)
   Si resurréctio mortuórum non est, neque Christus suscitátus est! Si autem Christus non suscitátus est, inánis est ergo prædicátio nostra, inánis est et fides vestra. Nam si mórtui non resúrgunt, neque Christus resurréxit; quod si Christus non resurréxit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccátis vestris. Nunc autem Christus resurréxit a mórtuis, primítiæ dormiéntium.
   
   Verbum Dómini. r. Deo grátias.
   
   Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
   Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
   
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Retour en haut