v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Allelúia.
 
Hymnus
Lætáre, cælum, désuper, appláude, tellus ac mare: Christus resúrgens post crucem vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit, dies salútis cérnitur, quo mundus Agni sánguine refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis pássio, est críminis remíssio; illæ ́ sa virtus pérmanet, victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei hic, ut fidéles créderent se posse post resúrgere, vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum causa bonórum tálium colámus omnes strénue tanto repléti múnere.
Esto perénne méntibus paschále, Iesu, gáudium, et nos renátos grátiæ tuis triúmphis ággrega.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prǽnites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
 Ant. 1. Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
 Ant. 1.
Psalmus 9 B (10)
Gratiarum actio
Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)
I
 Ut quid, Dómine, stas a longe, * abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
 
 Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; * comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
 
 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, * et avárus sibi benedícit.
 
 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: * Non requíret, non est Deus."
 
 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; * prosperántur viæ illíus in omni témpore.
 
 Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; * omnes inimícos suos aspernátur.
 
 Dixit enim in corde suo: « Non movébor, * in generatiónem et generatiónem ero sine malo ».
 
 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, * sub lingua eius labor et nequítia.
 
 Sedet in insídiis ad vicos, * in occúltis intérficit innocéntem.
 
 Oculi eius in páuperem respíciunt. * Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
 
 Insidiátur, ut rápiat páuperem; * rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
 
 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt * in fortitúdine brachiórum eius.
 
 Dixit enim in corde suo: « Oblítus est Deus; * avértit fáciem suam, non vidébit in finem ».
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
 Ant.
 Ant. 2. Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
 Ant. 2.
II
 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, * ne obliviscáris páuperum.
 
 Propter quid spernit ímpius Deum? * Dixit enim in corde suo: "Non requíres".
 
 Vidísti: † tu labórem et dolórem consíderas, * ut tradas eos in manus tuas.
 
 Tibi derelíctus est pauper, * órphano tu factus es adiútor.
 
 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; * quæres peccátum illíus et non invénies.
 
 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * periérunt gentes de terra illíus.
 
 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; * confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
 
 iudicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
 Ant.
 Ant. 3. Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
 Ant. 3.
Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos
Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)
 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, * quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.
 
 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; * in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt.
 
 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa * et linguam magníloquam.
 
 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, † lábia nostra a nobis sunt; * quis noster dóminus est?"
 
 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, † nunc exsúrgam, dicit Dóminus; * ponam in salutári illum, quem despíciunt."
 
 Elóquia Dómini elóquia casta, * argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum.
 
 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos * a generatióne hac in ætérnum.
 
 In circúitu ímpii ámbulant, * a cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 Ant. Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
 Ant.
In primo nocturno, anno II )
De Actibus Apostolórum 17, 19-34
 Apprehénsum Paulum Atheniénses ad Areópagum duxérunt dicéntes: «Póssumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dícitur doctrína? Mira enim quædam infers áuribus nostris; vólumus ergo scire quidnam velint hæc esse.» Atheniénses autem omnes et ádvenæ hóspites ad nihil áliud vacábant nisi aut dícere aut audíre áliquid novi. Stans autem Paulus in médio Areópagi ait: «Viri Atheniénses, per ómnia quasi superstitiosióres vos vídeo; prætériens enim et videns simulácra vestra invéni et aram, in qua scriptum erat: Ignóto deo. Quod ergo ignorántes cólitis, hoc ego annúntio vobis.
 
 Deus, qui fecit mundum et ómnia, quæ in eo sunt, hic, cæli et terræ cum sit Dóminus, non in manufáctis templis inhábitat, nec mánibus humánis cólitur índigens áliquo, cum ipse det ómnibus vitam et inspiratiónem et ómnia; fecítque ex uno omne genus hóminum inhabitáre super univérsam fáciem terræ, defíniens statúta témpora et términos habitatiónis eórum, quærere Deum si forte attréctent eum et invéniant, quamvis non longe sit ab unoquóque nostrum.
 
 In ipso enim vívimus et movémur et sumus, sicut et quidam vestrum pœtárum dixérunt: Ipsíus enim et genus sumus. Genus ergo cum simus Dei, non debémus æstimáre auro aut argénto aut lápidi, sculptúræ artis et cogitatiónis hóminis, divínum esse símile. Et témpora quidem ignorántiæ despíciens Deus, nunc annúntiat homínibus ut omnes ubíque pæniténtiam agant, eo quod státuit diem in qua iudicatúrus est orbem in iustítia in viro quem constítuit, fidem præbens ómnibus súscitans eum a mórtuis.»
 
 Cum audíssent autem resurrectiónem mortuórum, quidam quidem irridébant, quidam vero dixérunt: «Audiémus te de hoc íterum.» Sic Paulus exívit de médio eórum. Quidam vero viri adhæréntes ei credidérunt, in quibus et Dionýsius Areopagíta et múlier nómine Dámaris et álii cum eis.
 
 r. Deus, cánticum novum cantábo tibi, allelúia; * In psaltério decem chordárum psallam tibi, allelúia, allelúia. v. Qui das salútem régibus, qui liberásti David servum tuum de gládio malígno. * In psaltério. v. Glória Patri. * In psaltério.
 
In secundo nocturno, anno II )
Ex Libro Cleméntis Alexandríni De cohortatióne ad Gentes (Cap. 9: PG 8, 195.198.199-202)
 Curam hóminum non depónit Dóminus, sed instat ipsis assídue hortándo, perterrefaciéndo, impelléndo, excitándo, admonéndo: et hos quidem qui erróribus fuérunt implíciti, expergefáctos e médiis ténebris éxcitat. Expergíscere, inquit, qui dormis, et surge a mórtuis, et illucéscet tibi Christus Dóminus, ille sol resurrectiónis qui ante lucíferum génitus est, suísque rádiis vitam prbuit. Ne quis ítaque spernat Verbum ac níhili fáciat, ne forte semetípsum imprúdens contempsísse reperiátur.
 
 Dicit enim alícubi Scriptúra: Hódie si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra. Dóminus autem, cum sit humáni géneris amantíssimus, Parácletum mittit, qui omnes hómines hortétur ad cognoscéndam veritátem. Quæ est ígitur cognítio? Píetas erga Deum. At píetas ad ómnia útilis est, dicénte Paulo, ut quæ promissiónem hábeat vitæ præséntis ac futúræ. Píetas autem, ut hóminem Deo, quoad potest, assímilet, idóneum ipsi magístrum Deum ascríbit qui solus hóminem, prout est dignum, Deo símilem effícere valet.
 
 Audíte ígitur, qui procul estis; audíte, qui prope estis. Verbum a némine umquam celátum fuit, sed, quasi pública lux, illúcet ómnibus homínibus. Properémus cónsequi salútem renascéndo. Properémus, ad exémplum unitátis únicæ natúræ, uno multi amóre coniúngi et coaléscere; bonæque mónadis vidéndæ stúdio incénsi, qui eius bonitátis partícipes sumus, unitátem páriter sequámur. Multórum enim in unum concúrsus, in divínam quamdam concórdiam a váriis ac discórdibus vócibus redácta, unum concéntum éfficit, eumdémque chori ducem et magístrum séquitur, et in eádem requiéscens veritáte, dicit: Abba, Pater. Hanc Deus germánam filiórum suórum vocem, quam primam ei offérre solent, ampléctitur.
 
 r. Surréxit Dóminus vere, allelúia, allelúia, et appáruit Petro, * Allelúia, allelúia, allelúia. v. Et ipsi narrábant quæ gesta fúerint in via, et quómodo cognovérunt eum in fractióne panis. * Allelúia. v. Glória Patri. * Allelúia.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.