Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Sanctórum méritis ínclita gáudia pangámus, sócii, géstaque fórtia; nam gliscit ánimus prómere cántibus victórum genus óptimum.
(Pro sanctis viris:)
Hi sunt quos rétinens mundus inhórruit, ipsum nam stérili flore peráridum sprevére pénitus teque secúti sunt, rex, Christe, bone cælitum.
(Pro sanctis mulieribus:)
Hæ sunt, quas rétinens mundus inhórruit, ipsum nam stérili flore peráridum sprevére pénitus teque secútæ sunt, rex, Christe, bone cælitum.
Hi (Hæ) pro te fúrias sævaque sústinent; non murmur résonat, non querimónia, sed corde tácito mens bene cónscia consérvat patiéntiam.
Quæ vox, quæ póterit lingua retéxere quæ tu martyribus múnera præparas? Rubri nam flúido sánguine láureis ditántur bene fúlgidis.
Te, trina Déitas únaque, póscimus, ut culpas ábluas, nóxia súbtrahas, des pacem fámulis, nos quoque glóriam per cuncta tibi sǽcula. Amen.
   Ant. 1. Quæ sursum sunt quærite, non quæ super terram, allelúia.
   Ant. 1.
Psalmus 48 (49)
Vanitas divitiarum
Dives difficile intrabit in regnum cælorum (Mt 19, 23).
I
   Audíte hæc, omnes gentes, * áuribus percípite, omnes, qui habitátis orbem:
   
   quique húmiles et viri nóbiles, * simul in unum dives et pauper!
   
   Os meum loquétur sapiéntiam * et meditátio cordis mei prudéntiam.
   
   Inclinábo in parábolam aurem meam, * apériam in psaltério ænígma meum.
   
   Cur timébo in diébus malis, * cum iníquitas supplantántium circúmdabit me?
   
   Qui confídunt in virtúte sua * et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur.
   
   Etenim seípsum non rédimet homo; * non dabit Deo propitiatiónem suam.
   
   Nímium est prétium redemptiónis ánimæ eius: ad últimum defíciet, * ut vivat usque in finem, nec vídeat intéritum.
   
   Et vidébit sapiéntes moriéntes; simul insípiens et stultus períbunt * et relínquent aliénis divítias suas.
   
   Sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum; tabernácula eórum in progéniem et progéniem, * etsi vocavérunt nomínibus suis terras suas.
   
   Et homo, cum sit in honóre, non permanébit; comparátus est iuméntis, quæ péreunt, * et símilis factus est illis.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Quæ sursum sunt quærite, non quæ super terram, allelúia.
   Ant.
   Ant. 2. Redémit Dóminus ánimam meam de manu ínferi, allelúia.
   Ant. 2.
II
   Hæc via illórum, quorum fidúcia in semetípsis, * et finis eórum, qui cómplacent in ore suo.
   
   Sicut oves in inférno pósiti sunt, * mors depáscet eos;
   
   descéndent præcípites ad sepúlcrum, et figúra eórum erit in consumptiónem: * inférnus habitáculum eórum.
   
   Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam, * de manu ínferi vere suscípiet me.
   
   Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo * et cum multiplicáta fúerit glória domus eius,
   
   quóniam, cum interíerit, non sumet ómnia, * neque descéndet cum eo glória eius.
   
   Cum ánimæ suæ in vita ipsíus benedíxerit: * «Laudábunt te quod benefecísti tibi»,
   
   tamen introíbit ad progéniem patrum suórum, * qui in ætérnum non vidébunt lumen.
   
   Homo, cum in honóre esset, non intelléxit; comparátus est iuméntis, quæ péreunt, * et símilis factus est illis.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Redémit Dóminus ánimam meam de manu ínferi, allelúia.
   Ant.
   Ant. 3. Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia et glória atque victória, allelúia.
   Ant. 3.
Canticum (Ap 4,11; 5, 9.10.12)
Hymnus redemptorum
   Dignus es, Dómine et Deus noster, * accípere glóriam et honórem et virtútem,
   
   quia tu creásti ómnia, * et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.
   
   Dignus es, Dómine, accípere librum * et aperíre signácula eius,
   
   quóniam occísus es et redemísti Deo in sánguine tuo * ex omni tribu et língua et pópulo et natióne
   
   et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, * et regnábunt super terram.
   
   Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem et divítias et sapiéntiam * et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia et glória atque victória, allelúia.
   Ant.
Lectio brevis (1 Petr 4, 13-14)
   Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.
   
Responsorium breve
   r. Lætámini in Dómino, * Et exsultáte, iusti. Lætámini. v. Et gloriámini, omnes recti corde. * Et exsultáte, iusti. Glória Patri. Lætámini.
   
   Ant. Gaudent in cælis ánimæ sanctórum, qui Christi vestígia sunt secúti; et quia pro eius amóre sánguinem suum fudérunt, ídeo cum Christo ídeo cum Christo exsúltant sine fine.
   Ant.
Canticum Evangelicum (Lc 1, 46-55)
Exultatio animæ in Domino
   Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum,
   
   et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
   
   quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generationes,
   
   quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
   
   et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
   
   Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
   
   depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
   
   esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
   
   Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ,
   
   sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Gaudent in cælis ánimæ sanctórum, qui Christi vestígia sunt secúti; et quia pro eius amóre sánguinem suum fudérunt, ídeo cum Christo ídeo cum Christo exsúltant sine fine.
   Ant.
Preces
   Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes:
   
Te, Dómine, celebrámus.
   Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martyrii fons et exémplum.
   
   Quia omnes peccatóres pæniténtes in præmium vitæ vocásti.
   
   Quia sánguinem novi et ætérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, Ecclésiæ offeréndum tradidísti.
   
   Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus.
   
   Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti.
   
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui gloriósos mártyres Néreum et Achilléum fortes in sua confessióne cognóvimus, * pios apud te in nostra intercessióne sentiámus. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut